PL 199, col. 1009
Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
Ad depellendas infidelitatis errorumque tenebras
Deus mirabiliter operatur: et sic ab initio nascentis
mundi misericordiam suam semper et ubique dispensat,
ut Ecclesiae suae ministros procuret idoneos,
per quos proficiat ad virtutem, et per fluctus labentis
saeculi trajecta provehatur ad gloriam. Sicut
enim in noctis caligine, aliis occidentibus stellis,
aliae ut mundum illuminent oriuntur, sic ad Ecclesiam
jugiter illustrandam pro Patribus succedunt
filii; per quos cognitio Dei et cultus perpetuo propagetur
a generatione in generationem. Sancti siquidem
viri filii sunt apostolorum et prophetarum;
qui sicut eis successerunt in fidem, ita virtutis
operumque mirabilium haereditatem, et retributionis
aeternae gloriam assequuntur. Inter quos beatus
Anselmus, Cantuariorum archiepiscopus, velut
clarissimum sidus effulsit; et non modo Latinum
illustravit ordinem, sed claritatis suae radios vibravit
in Graeciam in concilio Barensi, cui Romanus
pontifex Urbanus praesedit, Graecorum detestabilem
de processione Spiritus sancti convincens errorem.
Si quis autem, quod cuivis expedire non dubito,
quantus iste sit desiderat intueri, libros, quos ex
variis causis scripsit, et Epistolas, diligentius relegat,
revolvat historiam de ipso et modernis Anglorum
regibus scriptam; duos quoque libros, quos
de vita et conversatione ejus Edmerus monachus
venerabilis presbyter luculento stylo veracissime
edidit; utpote vir religiosus, qui ei familiaris admodum
fuerat; legat et miracula, quae post transitum
ipsius mirabiliter operatus est Dominus, et quae
ad memoriam ejus crebro fiunt, visitationes Altissimi
veneretur. Utique quod ante me de Antonio
dixit alius, de isto publice protestari non vereor,
quoniam grandis perfectio est Anselmum nosse quis
fuerit. Accedens ergo ad praedicta librorum monumenta,
Domino miserante qui a gloriae suae praeconiis
peccatores non semper repellit, de vita et conversatione
tanti Patris aliqua curavi perstringere,
succincta quidem brevitate et sermone satis plano;
ut, si quis ad copiam omnium, quae ab eo vel de eo
scripta sunt, aspirare nequiverit, saltem ex hac
stilla tanti fluminis gustare possit, quam bonus,
quam suavis est Dominus, quam beatus quam
necessarius qui eum fideliter coluit Pater Anselmus.
CAP. I. De patre et matre ac pueritia Anselmi, et de visione ejus.