PL 199, col. 1013

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

facit. Pius erat, ut omnibus impenderet paternum
affectum. Verae scientiae sic scrutabatur vias, ut fidelia
scripta perlegeret, corruptiones librorum quae
ex consuetudine tunc erant plurimae emendaret;
divinis Scripturis hanc attribuens auctoritatem, ut
quidquid asserunt, verissimum fateretur. Fortitudinem
vero animi a professione veri et cultu justitiae
nil deflexit. Vigebat in eo consilii spiritus; ut
ad ipsum turmatim fluerent undique desolati. Illuxerat
ei tanta claritate et affluentia facies veritatis,
ut intelligeret prudenter aenigmata Scripturarum,
nodos quaestionum potenter dissolveret,
manifesta frequenter haberet occulta cordium, et
quadam prophetandi gratia plerumque praediceret
arcana futurorum. Accidit autem ut, nocte quadam,

ante vigilias nocturnas secum meditans, miraretur
quonam modo prophetae praeterita simul et futura,
sed et absentia quasi praesentia viderint, et fideliter
confidenterque protulerint. Et cum in his totus esset,
vidit per medias maceries oratorii et dormitorii,
quomodo custodes ecclesiae altaria et luminaria
praeparabant, et quomodo unus eorum pulsabat
campanam ut alios excitaret. Quibus surgentibus
miratus est, conjiciens Deo esse facillimum prophetis
et sanctis suis revelare occulta, qui radios
oculorum ipsius per parietum densitatem introduxerat,
stupente natura.
Urgente necessitate divertens ad hospitium monachi
pauperis, et de inopia piscium quos hospiti
tanto apponeret graviter conquerentis, non enim

habebat domi nisi panem et caseum: « Noli, inquit,
frater, pro defectu alimentorum, quae nobis
ministraturus est Deus, sollicitari, sed mitte citius
rete in amnem vicinum, et piscem capies, qui sufficiet
omnibus nobis. » Vix praecipienti paritum
est, eo quod res incredibilis videbatur et majestatis
divinae manifesta tentatio. Sed tandem cum immenso
stupore omnium, juxta verbum viri Dei, mirae
magnitudinis extractus est piscis. Alia quoque vice,
cum nobilis vir Walterus cognomento Tyrillus eum
ut secum pranderet detinens de penuria piscium
anxius quereretur, « Tu, inquit verus Dei cultor
Anselmus, consolans hominem de inopia deliciarum,
quereris, et tibi sturio grandis affertur? » Ridet

ille et omnino diffidens; illico, juxta verbum Anselmi,
praegrandem sturionem sibi vidit afferri a
duobus hominibus, qui eum a pastoribus suis inventum
in ripa Alciae fluminis transmissumque Domino
asserebant. Unde, sicut de beato Benedicto
celebre est, ita et iste creditur habuisse spiritum
prophetandi.
CAP. IV. Anselmus acquirebat gratiam divinam, ut profiteri posset servire Deo cum corde puro et conscientia bona. De quodam sene decrepitae aetatis. De quodam juvene [qui ob] nullam occasionem unquam manum secretis membris admoveret. De Osberno monacho. De quodam fratre odioso contra Anselmum. De visione Ryculfi monachi.
Praesidebat ei sapientiae Spiritus, ut nihil ei saperet
nisi Deus, ad quem omnia referebat, ortum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.