PL 199, col. 1014

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

processum, finemque virtutum ac vitiorum, deprehendens
et exponens in singulis et quomodo apprehendi
valeant aut vitari. Apostolicum implebat virum,
ut nisi eum humilitatis cautela reprimeret,
profiteri posset cum Apostolo de corde puro et conscientia
bona et fide non ficta: Quis infirmatur, et
ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non
uror? [(II Cor. XI.)]
Et quod de discipulo quem diligebat
Jesus scriptum novimus, quia quidquid
loquitur, charitatis igne vaporatur: ita et Anselmus,
etsi ad parilitatem tanti apostoli non assurgat,
ejus tamen diligenti studio vestigia imitatus
est, ut totus ejus sermo, tota vita, scripta quoque
omnia divinae dilectionis igne qui in eis lucet, videantur
esse succensa. Crederes eum non sibi vivere

sed aliis, imo tanto verius sibi, quanto utilius
aliis et fidelius vivebat Deo. Aliorum quoque profectum
curans, divinam sibi gratiam acquirebat.
Cum vero salutem omnium procuraret, infirmis
tamen aetate vel morbo et juvenibus ampliorem diligentiam
impendebat. Nam magis indigenti citius
occurrit, et liberalius subvenit charitas, et acerbius
patienti compatitur magis. Unde ei pro voto
frequentius succedebat, ut convalescerent aegrotantes,
confortarentur senes, ad frugem melioris
vitae revocarentur errantes, in verae virtutis cultu
proficerent et solidarentur adolescentes. Nam
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu;
[(HOR. Ep. I, II, 69.)]

et mores, quibus tenera aetas imbuitur, difficilius et
non sine quadam aegritudine avelluntur.
Hos ejus successus paucis expediamus exemplis.
Herowaldus vir aetate decrepitus, tanto quoque
languore prostratus, ut solam linguam haberet in
potestate, et non cibo posset uti aut potu, in domo
infirmorum imminentem, ut putabatur, exspectans
exitum, eo ipso convaluit, quod Anselmus eum potavit
manu sua vino, quod de racemis in collectam
palmam expresserat. Juvenis quidam inconsulti
fervoris proposito se obligaverat, ut nulla unquam
occasione manum membris genitalibus admoveret.
Sed quia frequens est ut inconsulta vota tentatio
gravior prosequatur, tantus eum in partibus illis

dolor invasit, ut moles plumbea ibidem pendere
videretur. Quem cum dissimulare non posset, admonitus
ab Anselmo, ut modum aegritudinis manu
tenus probaret, frater voti reverentia recusavit.
Sciens itaque Dei famulus esse omnia munda mundis,
adhibito secum grandaevo fratre in locum secretiorem
ducit juvenem. Caro sanissima reperitur,
et ex quo a sancto viro visa est, dolor omnis
abscessit, nec juvenem ulterius fatigavit.
Osbernus quidam, professione monachus, aetate
adolescentulus, ingenio perspicax, manibus ad artificia
pollens, adeo perversis moribus erat, ut de
salute ejus posset merito desperari. Exercebat hic
dentem caninum, et odio insatiabili prosequebatur
Anselmum. At ille compatiens errori, sancta quadam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.