PL 199, col. 1017

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

legem Dei facit et docet, et multis esse vir
apostolicus comprobatur.
CAP. V. Anselmus in monasterio Becci scripsit VI libros: I De veritate, II De libertate arbitrii, III De casu diaboli, IV De grammatico, V Monologion, VI Prosologion dicitur. Anselmus gravi infirmitate corripitur, in qua raptus spiritu. De quodam abbate [qui] ad Anselmum venit quaerens consilium. De pueris nutritis in claustro. De quodam milite Cadulo nomine.
His temporibus Anselmus scripsit tres libros,
unum De veritate, alterum De libertate arbitrii, tertium De casu diaboli.
Scripsit autem dialogum cujus
inscriptio est, De grammatico, et alium, quem eo
quod ibi solus loquitur, Monologion appellavit; ubi
quidem tacita omni auctoritate divinae Scripturae,

quod de Deo fides praedicat ratione convincitur.
Sextum quoque, cui Prosologion titulus est, in quo
breviter probat ea quae de Deo secundum se dicuntur,
ut omnipotens, bonus, et caetera hujusmodi
omnia in ipso unum esse. Sed cum in hujus probationis
investigatione adeo vexaretur, ut non
modo somnum sollicitudo excuteret, sed cibum
quoque et potum, ita ut ex desperatione quadam
scrutinium hoc tentationi ascriberet, ei subito inter
nocturnas vigilias quod quaerebatur illuxit. Sententiam
exaravit in tabulis, custodique commendat.
Sed quis eas subripuerit, cum nusquam potuerint
inveniri, semper mansit incertum. Reparatur
in aliis tabulis, sed cum postmodum exigerentur
a depositorio, in pavimento ante locum repositorii

repertae sunt cera avulsa frustatimque discerpta.
Quis autem hoc commiserit, hactenus ignoratur,
nisi, quod credibile est, hostis antiqui livor.
Tertio itaque conceptum est in chartis, sicque permansit.
Gravi deinde infirmitate corripitur, in qua raptus
in Spiritu fluvium praecipitem vidit et magnum,
in quem rerum omnium purgaturae, sordes
et quaevis immunditiae defluebant. Rapiebat quoque
omnem, quam contingere poterat, supellectilem
mundi, viros et mulieres, senes et juvenes,
pauperes et divites simul. Cum vero compateretur
his, quos talibus spurcitiis cibandos potandosque
a ductore audierat: « Ne mireris, inquit, quia

hic torrens mundus est, qui saeculares involvit. »
Adjecit quoque ductor: « Visne videre, quid sit
verus monachus? » Volentem ergo duxit in claustrum,
cujus parietes obducti erant argento purissimo,
pratum quoque argenteum virentibus herbis
mirae fragrantiae vestiebatur. Et licet flexae pausantibus
molliter cederent, surgentibus illisae erigebantur
et herbae. Cum illius habitandi desiderio
caperetur Anselmus, « Eia, inquit ductor, vis videre
quid sit vera patientia? » Quod cum ille immenso
desiderio postularet, disparuit ductor, et Anselmus
in se reversus est. Et quidem probabile est
eum taliter restitutum, ut in tribulationibus, quas
erat passurus pro Domino, quid sit vera patientia
comprobaret. Nam exinde semper magis ac magis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.