PL 199, col. 1018
Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
mundum cum oblectationibus suis exhorruit, et
verum monachatum studiosius et ardentius amplexatus
est. Unde ad eum undique velut ad quemdam
religionis fontem etiam de remotis regionibus undique
confluebant, consortium aut auxilium aut consilium
expetentes. Inter quos abbas quidam religiosus
accessit, et cum de multis egisset, tandem
de pueris monasterii consilium quaerit. « Non proficimus,
inquit, verberantes eos tota die, et illi
pravi enim sunt et incorrigibiles, semper in pejora
deficiunt.--Quales, inquit Anselmus, tandem
adulti?--Hebetes, ait abbas, et bestiales.--Laudabiliter,
inquit Anselmus, profecistis, qui imaginem
Dei hominem deformastis in bestiam! An nescitis
quod in proceritatem ramorum nequaquam
planta consurgit, quae ab initio durioribus obstaculis
undique coarctatur; nec radices agit altas, nec
ramos erigit, nisi libertate aliqua potiatur? Humore
fervorem necesse est temperari, ut seminum germina
coalescant: alioquin iste consumit, ille dissolvit.
Ut ex argento speciosam formes imaginem,
non modo malleus opus est incude, sed celte sculptorio,
plumaxi, et aliis quibus peragitur res fabrilis.
Neque enim solis tonsionibus procuratur. Quis
parvulos cibis initiat solidioribus, lacte subtracto?
Hoc siquidem strangulare esset, non pascere. Quo
progreditur qui incipit a perfecto? Cera durior
sigilli imaginem non admittit, tenera nimis et
liquens non retinet. Age cum eo, qui saecularitate
nimis induruit, de subtilitate spiritualium, et sermonem
tuum, prae duritia, non admittit. Puerulus
quid loquaris non intelligit quidem. Aetas media,
quoniam ex his temperata est, utrumque potest. Sic
adolescentia, si opificem peritum habeat, facile
informatur; et institutionis imaginem fideliter retinet.
Unde et in his utilius laboratur, si secundum
Apostolum lacte praeparentur ad solidos cibos, et
singulis per competentes gradus utantur [(Hebr. V)] .
At vos ab eis exigitis, ut in tribulationibus gaudeant,
diligant persequentes, et similia, quae perfectorum
titulis ascribuntur. Sicut itaque charitas
timorem, ita timor inordinatus ejicit charitatem.
Unde fit ut pravas et spinosas nutriant cogitationes,
suspiciosi, queruli, murmurantes, invidi,
ambitiosi, infideles; et qui nullam in praelatis experti
sunt, nullam eis vel aliis referunt charitatem.
Et quantum crescunt in dissensione membrorum
in corpore, tanto incremento vitia propagantur in
mente. Nunquid hoc vobis velletis fieri? Justitia
autem vestra, ne aliter dicam, in propatulo est. »
Familiare siquidem habebat probatis moribus exemplisque
vulgaribus asserere, et sermonem, non ut
multa scire et facundus videretur, auditoribus ut
proficerent intimare. In eis quoque erudiendis, cum
quemcunque magistratum gereret, operam multam
dabat, eo quod illorum institutio potest omnibus
vel prodesse vel obesse subjectis. » His auditis abbas
ingemuit, et se a via veritatis errasse palam confessus
est.