PL 199, col. 1019

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Gravi interim morbo abbas Herlewinus conficitur,
et Anselmo dispositio commendatur. Equi et
caetera itinerantibus necessaria ejus specialiter
usibus praeparantur. Sed ipse audito proprietatis
nomine expavescit, et universa sociis praecepit
communicare. Neque suum esse nil dici quidquam
volebat, sed ut sibi et fratribus essent communia.
Unde quae ei sic offerebantur, omnia respuebat:
etiam quae procurabat devotio illorum, qui ad hoc
accesserant ut hominem nossent. Die quadam, dum
in dormitorio ad lectum diverteret, annulum reperit
aureum, qui cujus fuerit aut unde venerit hactenus
ignoratur. Creditum tamen est eum fuisse
futuri pontificatus indicium. Invidit autem diabolus
saluti multorum, quam famulus Dei procurabat.

Et ad eum undique confluentibus suas tendebat
insidias. Ut ad praesens alii taceantur, miles quidam,
Cadulus nomine, devotione concepta, se totum
Domino precibus immolabat, et ecce extra
ecclesiam velut scutiferi sui vocem audivit, equos
et omnia quae habebat a latronibus diripi miserabiliter
deplorantis. Miles tamen in oratione persistit,
pluris habens devotionis quam possessionis dispendium.
Hostis vero devoti militis constantiam dolens,
ursi speciem induit, et ante eum a tecto corruens
horrore casus et formae terribilis orantem
voluit impedire. At ille perseverans, monstrum
securus irridet. Egressus tandem ab ecclesia inter
eundum audivit vocem clare dicentem sibi: « Cadule,
quo tendis? Quo tendis, Cadule? Cur ad priorem

hypocritam vadis? Nudabit te bonis more suo,
et praecipitabit te in fontem erroris. Utique tunc
poenitebis. Siquidem opinio ejus a conversatione
plurimum distat. » Ille vero, vocem audiens, neminem
videns, signo crucis orationibusque munitus
pervenit ad Anselmum, et ex consilio ejus monachum
induit apud Majus Monasterium in pago Turonensi.
Consueverat unumquemque in illum locum
mittere, quem inspirante Domino praeelegit. Nam
plerumque ad alia transeuntes poenitentia comitatur.
CAP. VI. Herlewinus abbas Becci decedit. Anselmus succedit ipsi in abbatem Beccensis coenobii. Dubitatio Lanfranci archiepiscopi de sancto Elphego si sit martyr vel non. Interrogatio facta ad Anselmum abbatem Becci. Responsio Anselmi ad interrogatum Lanfranci de hac causa.

Abbati vero Herlewino decedenti succedit Anselmus,
invitus quidem et renitens, sed coactus a
fratribus, et maxime urgente mandato quo eum
Maurilius Rotomagensis archiepiscopus vinxerat.
Ut autem orationi, lectioni et officio verbi liberius
vacaret, causas et forinseca fratribus ad hoc idoneis
delegavit. Praecepit ut semper praeeligerent
pati quam facere fraudem, et ut pro viribus sine
damno enormi omnino jurgia declinarent. Vix enim
aut nunquam exercentur lites sine dispendio charitatis.
Cum vero ad causas egredi cogebatur, rarissime
loquebatur, nisi de moribus aut verbo vitae:
saepe autem contemptis versutiis calumniarum dormitabat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.