PL 199, col. 1029

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

ejus ibi solemnis est, celebravit. Expletis divinis,
cum ad refectionem corporis consedissent: duo milites
voce tremula, vultu pallenti, debiles et fere
membris arentibus astiterunt, supplicantes ut de
micis panis sui iis aliquid dignaretur conferre. At
ille: « Ut video, inquit, non tam micis quam pane
solido indigetis. Abundant cibi, et locus amplus
est: ite sessum cum benedictione, comedite quantum
vultis. » Adjecit etiam: « Nihil aliud faciam
vobis, intelligens quo intendissent. » Vitabat enim
quidquam facere, quod miraculo posset ascribi: non
enim suam sed Dei gloriam appetebat, quaerens in
omnibus non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi.
Porro a dextris sedentium sancti viri propositum
videns, quasi importunitate petentium victus,

fragmenta rapuit, praebuitque petentibus, monens
cito discedere, ne hominem diutius fatigarent.
Gustant, et cum benedictione hominis Dei recedentes,
sanitati a quartanis, quod ex verbis eorum
innotuit, illico restituti sunt. Unus principum terrae
illius eodem languore diutius vexatus, famulorum
manibus in ecclesiam Beati Stephani, ubi Anselmus
divina celebraturus erat, inductus est: et audita
missa sanus exivit. Unde post paucos dies Patri
gratias reddidit, asserens se a febribus quartanis
illius benedictione curatum. Accepitque ab eo salutis
monita, quibus instructus ex conscientia multorum
Deo dignius, mundo gratius, et sibi utilius
vixit.
His fere temporibus eunti Cluniacum sacerdos

quidam occurrit, petens ut sororem suam in amentiam
versam respicere et benedicere dignaretur.
At ille velut aure surda pertransiit. Instat presbyter,
et populus undique confluens instat; et ille
Deum in hujusmodi tentandum non esse respondit.
Nec tamen ante dimittitur, quam dextera elevata
eam signo salutiferae crucis signavit. Quo facto
fugit ocius, et cucullum imponens capiti, infelicis
feminae deflet aerumnas. Rediens illa domus suae
nondum contigerat limen, et integerrimae sanitati
donata est, in laudem viri Dei linguas omnium solvit.
Revertens inde Lugdunum, transiit Matisconam:
et ibi rogatu episcopi et cleri in ecclesia
Beati Vincentii solemnem missam celebrans, exhortatione

publica populum monuit, ut a Domino
pluviam, qua mundus egebat, precibus impetrarent.
Illi fecisse se hoc saepius, saepiusque frustratos
esse respondent, orantes ut necessitates, ut vota
eorum prece sua promoveat. Celebrantur divina:
et per sacerdotes sui officium populi preces Domino
offerunt. Nec mora, pro votis singulorum et
omnium succedunt imbres; et tota civitas se in
praeconia sancti viri effundit. Perveniens autem
Lugdunum, scripsit librum unum De Virginali conceptu
et peccato originali, et alium cui titulus est: Meditatio redemptionis humanae.
Dum haec agerentur, Urbanus papa moritur ante
Kalendas Augusti, et Anselmus judicio Dei solius
exponitur. Et licet plurima pateretur, et rei familiaris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.