PL 199, col. 1054

Eulogium ad Alexandrum III (Joannes Cornubiensis), J. P. Migne

ut quomodo ibi tres personae essentia una,
ita hic convenientissima quadam contrarietate tres
essentiae sunt una persona.
De tribus essentiis in Divinitate.
Tres essentias dicit: Verbum, animam et carnem;
et utique sicut intelligit divinitatem, ita in carne
et in anima totum hominem intelligi voluit, Augustinum
sequens, qui saepe pro toto homine carnem
et animam ponere consuevit; magister Hugo de S.
Victore: « Verbum persona aeterna fuit, neque tunc
persona esse coepit, quando animam et carnem in
personam accepit; accepit animam et carnem, ut
in se persona essent, non ut se personam faceret.
Quia ergo caro et anima in eo persona esse acceperunt,

quando Verbi personae uniri coeperunt,
semper quidem cum Verbo una et eadem persona
permanserunt, quia nunquam postea a Verbo vel
inter se divisa recesserunt. »
Quod per animam et carnem totum intelligit hominem.
Hic nimirum per animam et carnem totum hominem
intelligit, qui coepit esse illa persona, unde et
post pauca subditur: « Praeterea partes hominis duae
sunt, quia in natura hominis duo sunt, scilicet
anima et caro. Ubi haec duo sunt, totus homo est;
ubi alterum horum, pars hominis est. Propter hoc
igitur Verbum totum hominem assumpsit, quia totum
quod hominis erat assumpsit, animam et carnem.

Si partes hominis Christi sint anima et caro,
quomodo non est aliquod totum? et, si partes habet
secundum humanitatem, qua ratione negari potest
eum esse aliquid secundum humanitatem? Hae etiam
partes anima et caro non possunt esse partes nisi
alicujus substantiae, quare secundum humanitatem
Christi est aliqua substantia. »
Magister Achardus in libro suo De Trinitate.
« In Christo duae naturae sunt quarum utraque persona
dici potest per se; non tamen duae sunt personae,
sed una in naturis duabus; in Deo assumente
hominem, id est in Verbo ex ipsius natura: in homine
assumpto et assumentis beneficio Verbi et
gratia. »
Item: « Quamvis in Verbo assumente et homine

assumpto alterum sit ex altero, homo scilicet
a Verbo, non tamen duas ibi esse personas,
vel unam a seipsa consequens est; eo quod homo
alterius naturae est a Verbo, secundum quam potest
esse ab eo. Et ideo, propter pluralitatem naturarum
jam non ibi exigitur pluralitas personarum. Si enim
alterum non sit ab altero secundum personam alteram.
Si vero ibi altera non esset natura, necessario,
cum personalitatem ibi esse constet, et utramque
personam dici per se, persona ibi esset altera,
aut neutrum esset ab altero, aut persona una prius
a se ipsa. »
Quid super his senserint magister Robertus Melidensis, et magister Mauricius.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.