PL 199, col. 198

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

vix aliquis fidem facit fidei suae. Certissimum namque
argumentum fidei est contempta fides: et qui
Domino promissam fidem ad arbitrium mundanae
potestatis non facit irritam, convincitur infidelis.
Si mihi non credis, operibus habe fidem, quae, ut
ait Jesus, quem denuo crucifigunt, perhibent moribus
testimonium certius et majus Joanne. Bene tamen
agitur cum nostratibus, et mitius tractatur ibi
Jesus: si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis
suis, quas dicunt, nuper ediderunt principes
sacerdotum, praedicantes, scribentes, et ad
majorem auctoritatem assertionis suae sigillis pluribus
patentem Scripturam consignantes, quia dominus
rex « dulce putat obsequium, cum monetur
ut corrigat si quid deliquerit in Deum, » ad formam

justitiae libentissime satisfacturus: « si quid deliquerit, »
inquiunt malorum inexperti, et quibus
nondum certum est eum contra Dominum in aliquo
deliquisse, aut condigna satisfactione non purgasse
delictum. Bene, inquam, cum eis agitur, si praedicationi
et attestationi eorum veritas subest. Sed
quid si pariter, quod dominus papa dicit, et Ecclesia
Romana cognovit, in scripto quod illuc transmissum
est, mentiuntur! Non est de caetero, dilecte
mi, quod querantur, quia hoc dulci, quod praedicant,
correptionis obsequio a rege quidquid aequum
et bonum fuerit, poterunt impetrare: non est de
caetero quod eis quisquam compati debeat, qui tanta
facilitate possunt procellam quamlibet in auram

commutare. Sed nobis longe alia mens est, qui
aliud experimur, et utinam praedicatio eorum in
nobis impleretur et illis interim praeelegimus rapinam
bonorum sustinere in patientia, et exspectare
qui auferat iniquitatem a Jacob, et impietatem ab
Israel, quam cum his qui convenerunt adversus
Dominum et adversus Ecclesiam ejus conspiraverunt,
iniquitatis ponere portionem, et divinae legi
bonorum temporalium flosculos anteferre. Sed finis
chartulae sit et verbi, ut ubicunque locorum sim,
me noveris tuum esse. Valete.
EPISTOLA CLXXXVIII. AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. [(A. D. 1166.)]
Magistro GAUFRIDO.
Exspectabam in reditu nuntii mei ad consilium
et auxilium contra fortunae saevientis injurias, litterarum
tuarum solatio recreari, sed qua eas praeter
morem tuum, et contra spem meam dispensatione
subtraxeris amico, diu exsulanti et ex fidei causa
proscripto, incertum est. Neque enim mihi facile
persuaderi potest, quod vel calamum a seriptitatione
continueris, vel mandatum domini abbatis,
quod ex litteris ejus ad te mihi innotuit, suspenderis,
ut mihi incommodares, sed ex necessitate et
dispensatione, quae nec fidei notam ingerat, nec
amicitiae devenustet officium. Absit enim ut cito
perperam sentiam de amico! Unum autem est,
quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et
tuis utiliter negotiis implicitum, ut non modo amicis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.