PL 199, col. 199

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

scribere nequeas, sed nec eorum litteras facile
legere vel audire: unde et tibi parcius scribo, et
ad quae, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter
respondere. Licet autem omnino sileas, te tamen
ut Cicero in Epistola ad Tironem de amico scribit,
ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si
quando destiteris ab officio, tibi opportunitatem defuisse,
non animum. Hoc est autem quod facile poteris,
cum, auctore Domino, opportunitas non negabitur
volenti. Saluta domum tuam totam. Si quaesieris
forte quid agatur in Francia, noveris quoniam
ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est;
nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit,
ut nec habeat de caetero unde pascat exsules
suos. Si de me, paucis respondeo, quia, Domino

propitio,
Est bona librorum et provisae frugis in annum
Copia.
[(HORAT., Ep. I, 18, 109.)]
Caetera Dominus ministrabit, qui sperantes in
se non deserit, nec aliquid boni reservat deserentibus
fidem, et simulatoribus fidei, et persecutoribus
thesaurizat iram in diem furoris sui.
EPISTOLA CLXXXIX. AD MAG. GIRARDUM PUCELLE [(A. D. 1166.)]
Magistro GIRARDO PUCELLE.
Plenam devotione et eruditione nuper a vobis

recepi epistolam, quam quo diligentius relego, eo
societatis vestrae solatium nobis subtractum esse
acerbius ingemisco. Caeterum, cum tota epistola
tum sui venustate, tum affectione et reverentia
nominis vestri plurimum mereatur, illud prae caeteris
placet quod in calce litterarum prudenter, et,
ut spero, veraciter intulistis; vos dixisse, fecisse,
scripsisse, perpenso tenore litterarum mearum,
quidquid dici, scribi, et fieri oportebat. Mihi autem
nunquam persuaderi potuit quod in tanto salutis
discrimine aliquid ex contingentibus omitteretis, et
sordidam divitiarum evanescentium commutationem
pro anima recipiendo, non modo philosophantis
nomen velletis amittere, sed (quod longe perniciosius

est) abjicere conscientiam Christianam. Absit hoc,
absit (dilectissime) a discretione et honestate vestra,
ut pro temporali emolumento ponatis cum
schismaticis portionem, et quidquam de Hierichontino
anathemate imprudentius et impudentius
rapiatis, quod castris Domini exercituum in ruinam
et perniciem convertatur! Et quidem ut sententiae
vestrae, imo catholicae Ecclesiae auctoritati
consentiam, dum grana cum paleis, et boni malis
admisti sunt, et in adimplendis mandatis Moysi, et
promovenda praedestinantis gratiae dispositione laborat
Jesus, anathema in medio Israel est, cujus occasione
pereunt multi: et qui praeordinati sunt post
triumphos gloriosius coronantur. Unde et navis
Petri quasi Domino dormiente fluctibus variis saepe

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.