PL 199, col. 202

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

his qui laborant ut non sapiant quae Dei sunt, sed
affligimur ut Christiani. In quo et te, dilectissime,
nos gaudemus habere consortem: non quidem tuo
(quod nefas esset) insultantes rejectui, sed congratulantes
virtuti. Nam et tu fidei tuae fecisti fidem,
et temporalium jacturam contempsisti, dum sectareris
honestatem, et satisfaceres charitati. Quid, dilecte
mi, obstupescis? quid mussitas? quid lucernam
niteris obfuscare? crimen tuum mundo innotuit:
omnes de te unam sententiam ferunt: et ne te diutius
protraham, evangelicum implesti virum, pro
fratre animam ponens, dum te pro justitia maluisti
condemnari, quam alium, cui virtus obedientiae reputanda
videbatur, in crimine, si verum fateretur,
accusari, sed nec ille (ut vulgo dicitur) fidem et obedientiam

ausus est profiteri, nec tu, quod gaudenter
amplector, diffiteri dignatus es fidei et obedientiae
titulum.
Cum ergo gratis virtus fidei sit in te punita, aut
potius probata per homines, nunquid perfidia praevaricatorum,
et calumniatorum iniquitas non condemnabitur
apud Deum? Deus mihi testis est quoniam
doleo Christi regis sigillum esse subtractum.
Sed eodem judice fateor, quia malo te in hac conditione
versari, quam illud perfidia aut etiam quacunque
nota turpitudinis redemisse. Sit ergo nunc,
amice Dei, qui meus a multis diebus fuisti, consolatio
tua, quae me et mihi coexsulantium est, innocentis
conscientiae testimonium, qua nihil in vita

potest esse jucundius. Si quidem illa
. . . . . judice nemo nocens absolvitur,
[(JUVEN. XIII, 3.)]
quae et vermem immortalem et ignem inexstinguibilem
parit: aut ut verius dixerim, perenniter fovet.
Non enim conscientiae, sed culpae est partus
iste, quem semper a te Deus faciat alienum. Si de
me quaeris, sano et incolumi, suffragatur negotiatio
litterarum, exspectanti misericordiam Domini in
affluentia illorum quae natura deposcit, aut conviventium
mores. Coexsultat mihi frater meus mecum
ad omne tuum in Domino promptus obsequium.
Cum autem ad praesens aliud nequeamus,
salutationis et devotionis munus offerimus, per te
dicentes salutem quibus noveris expedire, et nominatim

clericis aulae, qui nec ex nomine excommunicati
sunt, nec excommunicatorum participatione.
EPISTOLA CXCI. AD THOMAM CANT. ARCHIEP. [(A. D. 1166.)]
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo, Joannes de
Saresberia.
Proposueram paternitati vestrae non scribere,
quia scripti vestri vicissitudo mihi negata est. Verumtamen
circumspectionis vestrae prudentiam attendens
magis approbo vestrae considerationis in
non scribendo industriam, quam quasi amicam
quamdam in scribendo dispensationem. Facto enim
magis quam scripto, rebus magis quam verbis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.