PL 199, col. 203
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
beneficio magis quam suaviloquio, filii ad obsequia
paterna sunt invitandi. Siquidem secundum leges
saeculi, obsequiis paternis filii sunt deliniendi, non
obligatoriis pactionibus astringendi. Visis autem
litteris, quas regi Angliae, et quas suffraganeis vestris
direxistis, exsultavi gaudio magno pro fervore
et justo zelo tuo pro Ecclesia Dei, quo inardescitis:
quod saltem in hoc periculoso tempore aliquis
invenitur, qui pro injuriis Ecclesiae, pro membris
Christi, quae ipse glorioso sanguine suo redemit,
in servos nequitiae, in hostes veritatis, in persecutores
Christiani nominis ferrum cum beato Petro
pro nomine Christi stringere non dubitat. Laudo
zelum et propositum, laudo severitatis vestrae et
discretionis censuram, quam adversus improbos
mores exercetis. Sed attendo quod scriptum est:
« Capite languescente, caetera membra redduntur
languida. » Attendo suffraganeos vestros qui defecerunt
in die belli, imo erexerunt cervicem inobedientiae,
et se adversarios statuerunt. Quid igitur
solus faciet, qui non habet sublevantem, neque
cooperatorem? Si tamen Dominus pro nobis, nemo
proficiet contra vos. Ipse enim reprobabit cogitationes
et machinationes injustas episcoporum Angliae,
et dissipabit consilia principis.
Scripsit autem rex Angliae domino Coloniensi,
Henricum Pisanum et Willelmum Papiensem in
Franciam venturos ad novas exactiones faciendas,
ut undique corradant et contrahant, unde papa
Alexander in urbe sustentetur. Alter, ut nostis, levis
est et mutabilis, alter dolosus et fraudulentus,
uterque cupidus et avarus: et ideo de facili munera
caecabunt eos, et ad omnem injustitiam incurvabunt.
Audito eorum detestando adventu, statim
vehementer formidare coepi praesentiam eorum
causae vestrae multum nocituram: et ne vestro ac
vestrorum sanguine gratiam regis Angliae redimere
non erubescant. Hoc itaque consulo, ut per regem
Francorum et per Cistercienses circa hunc articulum
ita praeveniantur, ut, etiamsi velint, in hac
parte non possint perverse agere. Confidite tamen
in justitia vestra: et bona fides in spe certa vos
foveat. Papa enim Alexander indubitanter obtinet.
Filius enim Siculi, in paterno regno confirmatus,
ei, ad omnem nutum assistet. Et vindicta Dei manifeste
desaevit in medio principum Alemanniae.
Conspiraverunt nunc multi principum contra ducem
Saxoniae. Quod tamen imperator pacificare
contendit. Coloniensis etiam in partem adversariorum
cedit, deficiens a societate, quam cum duce
contraxerat. Sed et Coloniensis, cum, convocatis
militibus, accinctus esset ad eundum in Italiam, arreptus
est duplici tertiana, et ea adeo laborat, ut
quasi certum sit eum ante hiemem ire non posse.
Promisit autem mihi in hac aegritudine sua, quod
si ipse in Italiam non iverit, sive imperator iverit
sive non, consilio Cisterciensium, et regis Francorum,
et vestro se committet de facienda pace cum
papa Alexandro. Et ita proponit ordinare, ut quodammodo