PL 199, col. 204

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

cogatur a clero suo id facere. Istud in
confessione vobis scribo, sicut patri et domino, ut
sit absconditum penes vos, donec videamus, si res
aliquem habitura sit effectum. Si a debitis meis
fuero liberatus, etiam non vocatus a vobis redibo.
Medio tamen tempore, si vobis in aliquo me intellexero
necessarium, semper ad redeundum paratus
ero. Valete.
EPISTOLA CXCII. AD MAG. RADULF. LEXOVIENSEM. [(A. D. 1166.)]
JOANNES Saresberiensis, magistro RADULPHO Lexoviensi.
Litterae tuae mihi consolationem et desolationem
pariter attulerunt, nisi ad eum recurrens meditatio,

qui nos in omni tribulatione consolatur, desolationis
aculeos facillime et citissime depulisset.
Nos enim, Deo propitiante, navigamus in portu, et
qui sperantibus in se deesse non novit, supra et
contra merita nobis ad sufficientiam, et quod sine
divini judicii timore non eloquor, necessaria ministrat
ad gloriam. Nam reversa, si merita discutiantur,
indigni sumus, qui pro justitia patiamur,
quia talium est, ut nosti, regnum coelorum, quod
nos multis et magnis peccatis demeruisse, etsi mundus
aliter sentiat, Deus testis est et conscientia.
Dat tamen sperandi ausum, qui nos ignobilium et
infirmorum elector ecclesiasticae libertatis professores
esse permisit, assertores justitiae, et testes
legis, asseverantis quod nec exsilium, nec proscriptionem,

dummodo illa vigeat, pro ipsa fidelis debeat
formidare. Omnes causae nostrae tenes articulos:
juramentorum, quae a nobis exacta sunt, nosti
conceptionem, ut in hac parte diligentius explananda
non oporteat immorari.
Sed forte dices, quod pridem proposita mutabitur
formula juramenti: nec cogetur aliquis in reprobarum
consuetudinum verba jurare. Contentus
erit exactor juramenti, si fidelitatis servandae sibi
succincte et absolute verba praestentur: ita quidem
ut non adjiciatur: « Fidem Ecclesiae et praelatorum
obedientiam salvam fore. » Nam, ut aiunt, istis nec
vult nec voluit praejudicare. Quod nec exigitur juramentum.
Verum si praejudicare non debet, quare

necessariae ad salutem observationis non licet fieri
mentionem? Si praejudicat, qua conscientia praestabitur
a fideli? Consilium, inquis, sapientum
est, tum pro bono pacis et omni suspicione vitanda,
tum pro adipiscenda materia gerendorum,
ut necessariis et amicis quisque possit officiosus
esse. Nunquid amicorum et nugantium familiarium
favore, qui nos deseruerunt in adversis, relinquendus
est Pater misericordiarum, qui nos consolatus
est et consolatur in omni tribulatione, imo nec
tribulationis nos permittit habere scientiam? Suadent
alii ut juremus, at ille consilium dat non jurandi:
cuidam putas esse credendum? Ego certe
Dei, pro me incarnati et mortui, consilium fidelius
et salubrius credo: et illum frontis attritae esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.