PL 199, col. 206
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
nomina, sicut paginae subducta, sic animo portitoris
confido multiplicatis precibus esse impressa.
EPISTOLA CXCIII. AD BALDWINUM ARCHID. EXONIENSEM. [(A. D. 1166.)]
BALDWINO Exoniensi archidiacono.
Exspectatione longa suspensi, et impatientia desiderii
aestuantes, nuntii nostri praestolabamur adventum,
sperantes in reditu ejus amicorum diligentia
fore vel litterarum solatio recreandos. Et
quidem secus accidit cum ille non retulerit iota vel
apicem. Nec hoc dicimus, ut aut charitatis defectum,
aut negligentiam velimus in amicis arguere,
quos tanto acerbius affligi conjicimus, quanto minus
audent suas angustias deplorare. Comprimuntur
enim castigatione crudeli, puerorum more
quos praeceptorum severitas cogit, ut eductas doloris
impetu, et extortas verberibus lacrymas redire
faciant in sinum oculorum, et latentes sui fontis
origines.
Metiebamur autem pericula conditionis nostrae,
malitiam temporis, debilitatem Ecclesiae, rabiem
persecutoris: sed e latere sperabamus, quia iniquitas
cohaerens talento plumbi, diu in summo stare non
potest: et Amorrhaeus citius et validius eliditur, et
detruditur ad ima terrae, cum adimpleta malitia in
excelsa prorumpit. Amicis ergo compatimur, et Ecclesiae
desolationem in regno Anglorum ingemiscimus.
Et miramur quomodo abierit zelus tot religiosorum
et litteratorum: cum vix unus et alter appareat
speculator, qui juxta commonitionem propheticam
audeat impio impietatem suam ex ore Domini
nuntiare. Impii ergo in facie speculatorum descendunt
in infernum viventes, ut a speculatoribus, quia
siluerunt, sanguis eorum jure et merito exquiratur.
Sed, quid dicimus eos esse ex causa silentii puniendos?
sane quidam eorum sunt qui furem videntes
currunt cum eo, imo praevii ductores et doctores
ipsum in furta praecipitant, et rapinas, et suam ponunt
in quovis iniquitatis symbolo cum impiis portionem.
Quorum primus est archisynagogus vester,
et qui primo auro videbantur inducti, et columnae
videbantur Ecclesiae, amplexati sunt stercora. Dederat
eis argentum Dominus et aurum, et sicut ipse
per prophetam conqueritur: Ipsi ex eo operati sunt
Baal, dum magis verentur, hominem quam Deum, et
colunt et serviunt creaturae potius quam Creatori; quod,
sicut beatus docet Apostolus, idololatriae rectissima
et certissima diffinitio est. Nam quod quisque colit
prae caeteris constituit sibi Deum, ut alius venerem,
libidini serviens, praeferat: alius dum munera quaerit
et retributiones, et interdum in fraudes et in rapinas
impingit, lavernam veneretur: alius vento inflatus
terram Moab inhabitet in supercilio Babylonis: alius
gulam sequens porcum induat Epicuri. Quod enim de
talibus scribitur, quoniam eorum Deus venter est,