PL 199, col. 207

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

et gloria in confusionem, ad caetera quoque vitia
probabiliter dilatata interpretatione protenditur.
Unde et in Evangelio Veritas docet, Deo et mammonae
simul serviri non posse [(Matth. VI)] ; et quod qui amicus
saeculi esse desiderat, Dei se constituit inimicum.
Doctor gentium praeconatur et clamat, quia, si hominibus
placere vellem, Christi servus non essem [(Gal. I)]
;
et qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus
sprevit illos [(Psal. LII)]
. Sed alia profecto archisynagogi
et complicum ejus sententia est, qui fraudulenta
verborum interpretatione ad arbitrium, non
ad mentem auctoris detorquent legem, eique nolunt
suum accommodare intellectum: sed id agunt modis
omnibus, ut quod eis libitum fuerit, divino quoque
juri consentaneum videatur. Dicit enim quia non est

pro libertate Ecclesiae decertandum. Sed fallax et
falsa hypocrisis, quo progrederis? Quid haereses moliris
et schismata? nonne ab initio nascentis legis
ad libertatem Dei vocatus est populus? et Aegyptus
intolerabilibus afflicta plagis, quae Ecclesiam de antiqua
et avita consuetudine, et fere per 300 annos
obtenta vindicabat in servitutem? Nonne Machabaei
martyres pro libertate fratrum suorum laudabiliter
et religiose sanctissimas animas posuerunt? David
nunquid non stravit Allophylum lapidibus de torrente
congestis in peram pastoralem, ut Domini
exercituum agmina ab indebitae servitutis jugo, et
religionis opprobrio liberaret? sed quid pauca et
parva proponuntur exempla? Scriptura fere tota,

quae in historiis digesta est, talibus virorum illustrium
referta est monumentis.
Duae autem causae sunt quas homines affectuosissime
tuentur, et quas praeponunt animabus suis, altera
libertatis; altera fidei et religionis. Illa tamen
quae fidei est, creditur esse praestantior, et procul
dubio justior est, adeo quidem ut et profanae religionis
homines hoc constantissimum habeant. Nam
et Achab, quem reprobum fuisse constat, regi Syriae
eum subjicere volenti servituti, argentum et aurum,
servos et ancillas, et omnimodam supellectilem, uxorem,
filios et filias, et tandem se ipsum incunctanter
exposuit, et pro lege divina duntaxat non est veritus
inire certamen. Cum enim ille vellet scrutari domum
ut diriperet legem, contradixit ei Achab victoriamque

promeruit. Quia etsi alias reprobus vel in
hac parte Dominum honoravit, pro qua ergo causa
religiose contenditur, si non pro lege Dei servanda?
nempe haec iniquitatem prohibet, et pastoribus Ecclesiae
praescribit, ut omnem ulciscantur inobedientiam.
Sed fortasse archisynagogus iniquitatem novit,
quam Deus non prohibet: aut quam nolit ab Ecclesiae
pastoribus increpari, et si fieri potest mandari
vindictae. Hanc sane Moyses et Doctor gentium
non noverunt: sed praetendit quia Joannes arguebat
Herodem in spiritu lenitatis, illicitum esse denuntians,
ut fratris viventis abuteretur uxore. Quod
utique dicens non tam imperitiae quam ignaviae solatium
quaerit, cum certum sit Joannem ibi non gessisse
personam pontificis, cui incumberet correctio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.