PL 199, col. 208
Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne
delictorum, sed praeconis verbi, penes quem erat duntaxat
gerendorum denuntiatio, et increpatio vitiorum.
Heli quidem corripuit filios, sed affectu potius
et mansuetudine patris quam severitate et auctoritate
pontificis. Pro omni ergo divinae legis articulo
contendendum est et potestatibus ascendendum ex
adverso, et quidquid charitatem impugnat, quae legis
est plenitudo, totis viribus subvertendum. Sed profecto
in figuram sacerdotii Deus tribum Leviticam
a publicis functionibus, sicut in Numeris legitur,
immunem esse decrevit, et summi tantum pontificis
dispositionibus subjacere. Abiathar quoque, qui Spiritui
sancto restiterat in dispositione David, amotus
a sacerdotio, ea ratione sententiam mortis evasit,
quia arcam portaverat, et praecedentis officii privilegio
tutus diem exspectavit fatalem. Quod si clerus
in privilegia tribus Leviticae non succedit, et apostolus
vanus est, et fallaces omnes interpretes Scripturarum.
Ex quo liquidum esse debet omnibus justissimam
esse causam eorum qui pro libertate Ecclesiae
dimicant, et pretiosiorem habent legem Dei
quam fortunas, imo quam animas suas. Sed fortasse
dicet aliquis, quid hoc ad causam vestri Cantuariensis,
qui in causa Ecclesiae cessit apud Clarendonam
et in pecuniaria conventus, in jure sibi conscius
iniquitatis, et de praestigiis suis diffisus, subterfugio
imprudenti et impudenti suam quodam modo,
imo plane professus est injustitiam, et partem justificavit
adversam. Esto sane quod cesserit. Propitietur
Deus episcopis, qui eum ad hoc induxerunt,
et circumventoribus qui eum eduxerunt, cum tamen
justus esset metus, et praesens, et qui in constantissimum
hominem caderet. Mittitur vobis epistola
ejus, ubi pro se satisfaciat ex parte; sed quia deliquit,
poenituit, confessus est, a domino papa absolvi
meruit causa recognita, et ut Ecclesiam Anglorum
ab illicitis et extortis obligationibus absolveret impetravit.
Qui ergo imitati sunt, ut aiunt, delinquentem,
quare poenitentem, confitentem et satisfacientem
non imitantur? nunquid malunt in sordibus immorari,
quam surgere, mundari et reparari in pristinum
gradum? Sed causam veritus est, ut objicitur,
pecuniariam, hoc quidem falsum est, sed judicum
iniquitatem, qui eum iniqua sententia condemnaverant,
parati judicare quidquid tyranno libuisset.
In eoque verecundiae saeculi nostri pepercit
Deus, quod tyrannus plura jubere erubuit, quam illi
adimplere. Omnes erant Balaamitae excogitantes qua
arte maledicerent et condemnarent causam cui benedixit
Dominus. Suadebant mala fieri ut provenirent
bona, et ad mitigandam persecutoris insaniam
perniciosas possessionum et divini juris dispensationes
admitti. Quod certum erat revocabatur in dubium,
ut comicum illud fere in omnium volveretur
animis:
Quod scio, nescio.
Quis enim nesciebat quod rex cancellarium suum ab
omni administratione et obligatione liberum reddidit
ad regimen Cantuariensis Ecclesiae? Cui ignotum