PL 199, col. 213

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

prudentia carnis, quae ab eventu merita pensat; sed
Deus consolatur eos in tribulatione sua, tandem
responsurus et illis qui mundo lenocinantur, et cervicalia
ponunt sub capitibus universae aetatis, et
pulvinaria sub omni cubito manus, communicantes
excommunicatis, claves Ecclesiae ludibrio habentes,
et putantes legem Dei, nihil aliud esse quam verba.
Nos interim Deo in omnibus donis suis gratias agimus,
et maxime quod nos dignatus est illorum numero
aggregare, qui persecutionem pro justitia patiuntur.
Suscepimus de manu Domini dulcia, de
quibus saepe ad perniciem nostram abusi sumus.
Quare et ab ipso aequanimiter non suscipiemus
amara ad medicinam, in profectum salutis nostrae?
sive vivimus, sive morimur, Domini sumus, ut id

solum peti oporteat ab amicis quatenus exsilii nostri
angustias sublevent orationibus suis, ut non deficiat
fides nostra, sed de afflictione nostra salutem
nobis et Ecclesiae pacem et libertatem misericorditer
operetur.
EPISTOLA CXCIV. AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI. [(A. D. 1166.)]
JOAN. Saresb., NICOLAO de Monte Rothomagensi.
Notam ingratitudinis jure contrahit, quem ad
promerendum amorem et obsequium beneficiorum
memoria non accendit. Et quidem tanto uberior
debetur gratia, quanto cumulatius et frequentius
ad nec meritum nec merentem a sola divite venaliberalitatis

innatae beneficia praecesserunt. Sed unde,
mihi dilecte, et omni jure et merito diligende, ut
humanitati tuae condigna liberalitatis compensatione
respondeamus? exsulo, proscriptus sum, expositus
paupertati, coexsulantium mihi magis quam propriis
incommodis urgeor, et eorum, quae in pressuris
Ecclesia Dei patitur, a me nihil reputo alienum.
Sed in his omnibus Deum mihi propitium
sentio, cujus muneris est ut exsilium pro justitia subeam
libens: rapinam bonorum meorum pro fide,
si necessarium est, gaudens excipiam, nec angustias
timeam, aut erubescam ignominiam paupertatis,
discipulus et professor pauperis Christi; certus
ab ipsius veritatis oraculo, quod tristitia nostra
vertetur in gaudium. Fidelis enim est, nec patietur

pusillos et pupillos suos tentari supra id quod
possunt; sed ad gloriam suam faciet ut humilium
tentatio eis transeat in profectum. Caeterum unde
mihi interim, amicorum dulcissime, ut tuae respondeam
liberalitati? Eam namque dissimulare non
possum, quam toties expertus loquor, cujus beneficia
toties mei senserunt, quoties opportunitas data
est, ut tuae charitatis solatio fruerentur. Quod itaque
possum ad praesens gratias devotione maximas
ago, indubitanter exspectans, ut miserationi vestrae
respondeat in misericordia uberi, cui in vobis beneficiorum
pecuniam dedistis ad usuram.
Hoc enim solum est honesti fenoris genus, et quod
usurarum et totius avaritiae, condemnatrix pagina
veritatis non modo absolvit, sed centupla mercede

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.