PL 199, col. 214

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

remunerat. Nam et hoc Salomon in Proverbiis testatur
dicens: Feneratur Domino qui pauperis miseretur,
et vicissitudinem suam reddet ei [(Prov. XIX)]
,
temporaliter quidem quatenus expedierit; plenissima
autem retributione in vita aeterna. Quod si divina
dignatio eatenus meis desideriis satisfaceret,
ut benefactoribus meis sua auctoritate et meo ministerio
vicem duceret rependendam, votorum temporalium
summam mihi fere omnino videretur assecutus.
Sed quid de pace nostra sentiam non
plane video, aliis asserentibus eam desperatius
elongari, eo quod Dominus rex prosperatur in viis
suis: aliis econtra dicentibus quod ei pax non displiceret,
si honesta reconciliationis occurreret
forma. Et hoc utique crediderim citius, eo quod

vir prudens hanc ipsam successuum facilitatem et
copiam debet habere suspectam, et viarum suarum
conscius tutus esse non poterit, si injuriando Ecclesiae
et pauperibus Christi Deum sibi reddiderit
inimicum, sed, Deo propitiante, non faciet, quod
principatus sui gloriam debeat offuscare, nec contra
Deum praesumet de facilitate aut potius fallacia
successuum, qui meminit quam fallax est eques
ad salutem. Asahel velocitate cervos, ut refert historia,
anteibat, et pernicitate currendi capreis
praevalebat: sed quia agilitati nimis indulsit, hostem
persequens fugientem, eum coegit ut instanti fatalem
inferret plagam, qui fatum disposuerat declinare
per fugam. Fugit interdum Christus a facie

persequentis, sed vae impoenitenti in quem provocatus
torvo respicit oculo! Saluta socios curiales
qui excommunicati non sunt.
EPISTOLA CXCV. AD MAG. WALTERUM DE INSULA. [(A. D. 1166.)]
M. GUALTERO de Insula.
Diuturnitas silentii mei jure videretur esse desidis
amici aut negligentiae argumentum, nisi causis probabilibus,
quas Deus evacuet, hujusmodi suspicio purgaretur.
Eas ad praesens allegare non expedit, quia sicut
mihi graves, ita et tibi conspicuae sunt, et notae
mundo. Utinam solvatur chaos quod inter nos firmatum
est, et pax inter regnum et sacerdotium reformetur,
ut si intermeandi facultas patuerit, ejus, quae in

Domino est, nobis possimus adinvicem exhibere
officia charitatis! Non enim excidit a memoria mea,
quam tibi, exigentibus meritis, obnoxius sim ut
magistro et domino. Et tu, licet adhuc mea in te
non existant merita, me ut Christianum debes diligere
et amicum. Temere tamen non dixerim ei rationem
deesse meritorum: cui ad amandum intensa
famulatur affectio, et voluntas ad obsequium
prompta nihil avidius concupiscit, quam ut ei opportunitas
a Deo praeparetur, qua amici sui satisfaciat
votis aut usibus. Nam et Deus devotam acceptat
pro adimpleto opere voluntatem, et pro qualitate
et quantitate affectionis quemque remunerat.
Exspecto autem et spero a Domino, quia et devotioni
meae facultas dabitur, et procella nostra in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.