PL 2, col. 111

De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne

In English: De Fuga in Persecutione 8 · De Fuga in Persecutione 7 · De Fuga in Persecutione 9

non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse
meus discipulus [(Luc. XIV, 26)]
. Postremo, in Apocalypsi
non fugam timidis offert, sed inter caeteros reprobos
particulam in stagno sulphuris et ignis, quod
est mors secunda [(Cap. XXI, 8)] .
CAPUT VIII.
Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione
qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam
suam impleret; qua consummata, non dico
stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum
desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus
quidem et ipse est animam anxiam usque ad
mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo,
in se utramque substantiam humanam fuisse, ex
proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis;

ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem
aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis
conditionibus earum, scires illas nihil valere
per semetipsas sine spiritu. Et ideo praeponit, Spiritus promptus
[(Matth. XXVI, 41)]
, ut utramque
conditionem substantiae utriusque respiciens, intelligas
in te esse etiam fortitudinem spiritus, quomodo
et infirmitatem carnis; ac jam hinc scias quid unde
facias, et quid cui subjicias; infirmum scilicet forti:
ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris,
de spiritus autem firmitate dissimules. Postulavit
et ipse a Patre: Si fieri posset, transiret ab illo
calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed
postulans tantum, sed subjungens et reliqua: Verum
non quod ego volo, sed quod tu [(Matth. XXVI, 29)]
.

Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi praestans
calicis translationem, nec quod Pater vult faciens,
sed quod tu?
CAPUT IX.
Omnia Apostoli secundum Deum utique docuerunt,
omnia evangelizare voluerunt. Ubi illos ostendis
praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse?
quia nec potuissent tale quid constituere tam
contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent; qui
cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem,
non ob fugam nominis, continebantur, ad
Ecclesias scribebant. Infirmos sustinere jubet Paulus;
utique enim non fugientes (quomodo enim sustinebantur
absentes?). An patientia dicit sustinendos,
sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint? Sic et

pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti.
Sed cum admonet: Ne locum malo demus [(Ephes. IV,
27)]
, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet
temperamentum. Et si redimendum tempus dicit [(Ephes. V, 16)] ,
quia dies nequam sunt; non per fugam,
sed per sapientiam conversationis, lucrari
nos vult commeatum. Caeterum, qui lucere nos jubet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.