PL 2, col. 112

De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne

In English: De Fuga in Persecutione 9 · De Fuga in Persecutione 10

velut filios lucis, non jubet fuga abscondi ut filios tenebrarum.
Stare immobiles praecipit, utique nec fuga
mobiles, et accinctos, in fugam an in occursum
Evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris
non essent necessaria, inter quae et clypeum, quo
possitis tela diaboli extinguere [(Eph. VI, 16)]
, resistentes
sine dubio, et excipientes omnem vim illius.
Proinde et Joannes pro fratribus quoque animas
ponendas docet [(I Joan. III, 16)] , nedum pro Domino.
Hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique
memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum
audierat, de sensu admonet et ipse timorem rejiciendum. Timor,
inquit, non est in dilectione. Sedenim
perfecta dilectio foras mittit timorem; quia timor suppliciamentum
habet, utique ignem stagni. Qui autem

timet, non est perfectus, in dilectione Dei scilicet.
Porro, quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit?
Quis timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si
consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat?
Namque omnes pene ad martyrium exhortatur, non
ad fugam, ut et illius commemoremur: Publicaris,
inquit, bonum tibi est. Qui enim non publicatur in
hominibus, publicatur in Domino. Ne confundaris,
justitia te producit in medium. Quid confunderis, laudem
serens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus.
Sic et alibi: Nolite in lectulis, nec in aborsibus
et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis;
ut glorificetur qui est passus pro vobis.
CAPUT X.
Sed omissis quidam divinis exhortationibus, illum

magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi
adhibent: Qui fugiebat, rursus praeliabitur; ut et
rursus forsitan fugiat. Et quando vincet, qui, cum fugerit,
victus est? Bonum militem Christo imperatori suo
praestat, qui tam plene ab Apostolo armatus, tuba
persecutionis audita, diem deserit persecutionis? Respondebo
et ego de saeculo aliquid:
Usque adeone mori miserum est?
[(Virg. Aen. XII, 646.)]
Moriatur quoquo modo, aut victus, aut victor. Nam
etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen praeliatus.
Malo miserandum quam erubescendum. Pulchrior
est miles in praelio amissus, quam in fuga salvus.
Times hominem, christiane, quem timeri oportet
ab angelis, siquidem angelos judicaturus es;
quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas

accepisti potestatem; quem timeri oportet ab
universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur.
Christum indutus es, siquidem in Christum tinctus
es. Qui fugis diabolum, depreciasti Christum, qui in
te est. Fugitivum cum diabolo te reddidisti. Sed
Dominum fugiens, exprobras omnibus fugitivis sui
vanitatem consilii. Fugerat et quidam animosus prophetes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.