PL 2, col. 114

De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne

In English: De Fuga in Persecutione 11 · De Fuga in Persecutione 12

dispersum gregem faciant in praedam esse omnibus
bestiis agri, dum non est pastor illis.
Quod nunquam
magis fit, quam cum in persecutione destituitur
Ecclesia a Clero. Si et Spiritum quis agnoverit, audiet
et fugitivos denotantem. Porro, si eos qui
gregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet,
imo nec licet (qui enim talem pastorem malum pronuntiavit,
utique damnavit, omne autem quod damnatur,
illicitum factum est sine dubio), ideo praepositos
Ecclesiae in persecutione fugere non oportebit. Caeterum,
si grex fugere deberet, non deberet praepositus
gregis stare, sine caussa staturus ad tutelam gregis,
quam grex non desideraret, ex licentia fugae
scilicet.
CAPUT XII.
Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes
sententiae nostrae responsionem et exhortationem.
Porro, qui quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem
quoque quaestionem jam prospiciat necesse est,
an, si fugienda non est, redimenda certe sit. Ultro
igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem,
quam constat non esse fugiendam, proinde nec
redimendam. Pretium interest. Caeterum, sicut fuga
redemptio gratuita est, ita redemptio nummaria fuga
est. Certe et hujus timiditatis consilium est. Quod
times, redimis; ergo fugis. Pedibus stetisti, cucurristi
nummis. Hoc ipsum quod stetisti ex redemptione,
fugisti. Ut autem redimas hominem tuum
nummis, quem sanguine suo redemit Christus, quam
indignum Deo et dispositione ejus, qui Filio suo non

pepercit pro te, ut fieret maledictum pro nobis; quia maledictus qui pependerit in ligno;
qui tanquam ovis
ad victimam ductus est, et tanquam agnus ante tondentem,
sic non aperuit os; sed posuit dorsum suum in flagella,
maxillas autem in palmas, et faciem non avertit
a sputaminibus, et inter iniquos deputatus est [(Is. LIII)]
, et traditus est in mortem, mortem autem crucis:
totum
hoc, ut nos a peccatis lucraretur! Sol cessit diem
emptionis nostrae. Apud inferos emancipatio nostra
est, et stipulatio nostra in coelis. Sublevatae sunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.