PL 2, col. 115

De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne

In English: De Fuga in Persecutione 12

portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, Dominus virtutum [(Ps. XXIII, 9)]
,
hominem de terris, imo ab
inferis, mercatus in coelos. Quis est nunc qui adversus
illum reluctatur, imo dopretiat, et mercedem
ejus tam magno comparatam, pretiosissimo scilicet
sanguine, commaculat? Jam ergo melius fugere
quam fieri viliorem, si non tanto sibi constabit homo,
quanti constitit Domino. Et Dominus quidem illum
redemit, ab angelis munditenentibus potestatibus, a
spiritalibus nequitiae, a tenebris hujus aevi, a judicio
aeterno, a morte perpetua. Tu autem pro eo pacisceris
cum delatore, vel milite, vel furunculo aliquo
praeside, sub tunica et sinu (quod aiunt) ut furtivo,
quem coram toto mundo Christus emit, imo et manu
misit! Hunc ergo liberum pretio aestimabis, et pretio

possidebis, nisi eodem, quanto (ut diximus) Domino
constitit, sanguine suo scilicet? Ut quid ergo
de homine Christum redimis in homine, in quo Christus
est? Non aliter et Simon facere tentavit, cum pecuniam
Apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audiet ergo
et iste, qui se redimens, Christi spiritum redemit: Pecunia
tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam Dei pretio
consequendam putasti [(Act. ap. VIII, 20)]
. Quis talem
abnegatorem spernat? Quid enim dicit ille concussor?
Da mihi pecuniam. Certe ne eum tradat; siquidem
non aliud venditat, quam quod praestaturus est
praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti.
Non traditus autem, traduci habebas. Ergo dum
nolendo tradi non vis traduci, nolendo negasti, quod
te esse traduci noluisti. Imo, inquis, dum nolo traduci

quod sum, sum confessus id esse quod nolo traduci,
id est, christianum. Potes itaque te martyrem vindicare?
constanter ostendisse Christum? Redimens,
non ostendisti. Apud unum si forte confessus es,
ergo et apud plures nolendo confiteri, negasti. Ipsa
salus judicabit hominem excidisse, dum evadit.
Excidit ergo qui maluit evasisse. Negatio est etiam
martyrii recusatio. Christianus pecunia salvus est; et
in hoc nummos habet ne patiatur, dum adversus
Deum erit dives. Atenim Christus sanguine fuit dives
pro illo: Felices itaque pauperes, quia illorum est, inquit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.