PL 2, col. 12

De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne

In English: The Prescription Against Heretics 1

SEXTAM. Vera est disciplina nostra, quae ab Apostolis
utique non damnatur, imo defenditur; falsa vero
quaelibet alia, utpote Apostolis aliena vel incognita
ad disputandum de Scriptura non esse audiendos.
XV--XIX.
SECUNDAM. Ab ipso Christo Apostolos, ab Apostolis ecclesias
sanam disciplinam posteris transferendam accepisse,
nec aliunde ullam esse accipiendam. XX--XXVII.
TERTIAM. Ideo veram Ecclesiae doctrinam, quia
unam; falsam vero haereticorum, quod diversam.
QUARTAM. Illud verum et divinum, quod prius traditum.
XXIX--XXXI.
QUINTAM. Firmum esse verae Ecclesiae testimonium
continuam ab Apostolis episcoporum successionem
XXXII.
Subjiciuntur ultima capita quae catalogum haereticorum
XXXIII--XXXV.
SEPTIMAM. Ad inveniendam veritatem consulendas
esse ecclesias apostolicas ac prae omnibus felicem
ecclesiam cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine
suo profuderunt. XXXVI--XXXVII.
OCTAVAM. Jus nullum in Sacras Scripturas haereticis
competere. XXXVIII--XL.
NONAM. Nullam veritatem inesse cum perversa
haereticorum conversatione; ubi vero metum in Deum,
ibi gravitatem honestam, et communicationem deliberatam,
et promotionem emeritam, et subjectionem
religiosam, et apparitionem devotam, et processionem
modestam, et Ecclesiam unitam, et Dei omnia.
XLI-XLV.

continent, de cujus αὐθεντίᾳ vide sis annotationem
his capitibus annexam. [EDD.]
ARGUMENTUM PER JACOBUM PAMELIUM.
Adversus haereticos, sive haereses tum temporis grassantes,
scripturus Tertullianus, videns disputationibus sive
nihil aut parum profici, certis praescriptionibus, sive
doctrinarum retractatu (uti ipse alibi loquitur), revincendos
existimavit.
CAPUT PRIMUM.
Priusquam autem ad propositum veniat, docet non
oportere nos admirari super haereses, eo quod praenuntiatae
fuerint.
Conditio praesentium temporum etiam hanc
admonitionem provocat nostram: non oportere nos

mirari super haereses istas, sive quia sunt, futurae
enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorumdam
subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides, habendo tentationem,
habeat etiam probationem. Vane ergo
et inconsiderate plerique hoc ipso scandalizantur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.