PL 2, col. 13

De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne

In English: The Prescription Against Heretics 1 · The Prescription Against Heretics 2

quod tantum haereses valeant. Quantum, si non
fuissent! Cum quod sortitum est, ut omnimodo
sit, sicut caussam accipit ob quam sit,
sic vim consequitur per quam sit, nec esse
non possit.
CAPUT II.
Sed abominandas potius et praecavendas, tanquam mortem
aeternam afferentes, nihil virium habentes, nisi
apud eos qui in fide infirmi sunt.
Febrem denique, inter caeteros mortiferos et cruciarios
exitus erogando homini deputatam,
neque quia est miramur, est enim; neque quia
erogat hominem, ad hoc enim est. Proinde haereses,
ad languorem et interitum fidei productas, si expavescimus
hoc eas posse, prius est, ut expavescamus

hoc eas esse; quae, dum sunt, habent posse;
et dum possunt, habent esse. Sed enim febrem, ut
malum et de caussa et de potentia sua, ut notum est,
abominamur potius quam miramur, et, quantum
in nobis est, praecavemus, non habentes abolitionem
ejus in nostra potestate; haereses vero, mortem
aeternam et majoris ignis ardorem inferentes,
malunt quidam mirari quod hoc possint, quam devitare
ne possint, cum habeant devitandi potestatem.
Caeterum nihil valebunt, si illas tantum valere non
mirentur. Aut enim, dum mirantur, in scandalum
subministrantur; aut, quia scandalizantur, ideo
mirantur, quasi, quod tantum valeant, ex aliqua veniat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.