PL 2, col. 18

De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne

In English: The Prescription Against Heretics 6

Quippe cum, Epistola ad Titum, Apostolus haereticum
describens, haereses dictas insinuet graeca voce ex
interpretatione electionis, qua quis sive ad instituendas,
sive ad suscipiendas eas utitur.
Nec diutius de isto, si idem est Paulus,
qui et alibi haereses inter carnalia crimina numerat,
scribens ad Galatas (V, 20), et qui Tito suggerit (III,
10 et 11), hominem haereticum post primam correptionem
recusandum, quod perversus sit ejusmodi et delinquat,
ut a semetipso damnatus. Sed et in omni pene
epistola de adulterinis doctrinis fugiendis inculcans,
haereses taxat, quarum opera sunt adulterae doctrinae,
haereses dictae graeca voce, ex interpretatione

electionis qua quis, sive ad instituendas, sive ad suscipiendas
eas utitur. Ideo et sibi damnatum dixit
haereticum, quia et in quo damnatur, sibi elegit. Nobis
vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed
nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit.
Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi
quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt;
sed acceptam a Christo disciplinam fideliter
nationibus assignaverunt. Itaque etiamsi angelus de
coelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a
nobis (I, 8). Providerat jam tunc Spiritus Sanctus
futurum in virgine quadam Philumene angelum
seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cujus
signis et praestigiis Apelles inductus, novam haeresin

induxit.
CAPUT VII.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.