PL 2, col. 165

Adversus Praxeam (Tertullianus), J. P. Migne

In English: Against Praxeas 10

modo possunt, ut Pater se sibi Filium faciat, et Filius
se sibi Patrem praestet. Quae instituit Deus, etiam
ipse custodit. Habeat necesse est Pater Filium, ut
Pater sit; et Filius Patrem, ut Filius sit; aliud est
autem habere, aliud esse. Verbi gratia, ut maritus
sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero
uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo; non
ipse mihi ero filius. Et ut filius sim, patrem habeo,
non ipse mihi ero pater. Quae enim me faciunt si
habuero, tunc ero pater, si filium habeam; filius
ero, si patrem. Porro si ipse ero quid eorum, jam
non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse ero
pater; nec filium, quia ipse ero filius. In quantum
autem alterum ex his habere me oportet, alterum
esse; in tantum si utrumque fuero, alterum non ero,

dum alterum non habeo. Si enim ipse ero filius qui
et pater, jam non habeo filium, sed ipse sum filius.
Non habendo autem filium, dum ipse sum filius,
quomodo pater ero? Habere enim filium debeo,
ut pater sim. Non sum ergo filius, quia patrem
non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum pater
qui et filius, jam non habeo patrem, sed ipse sum pater;
non habendo autem patrem, dum ipse sum pater,
quomodo filius ero? Habere enim patrem debeo, ut filius
sim. Non ergo ero pater, quia filium non habeo,
qui facit patrem. Hoc erit totum ingenium diaboli,
alterum ex altero excludere, dum utrumque in
unum sub monarchiae favore concludens, neutrum
haberi facit. Ut et pater non sit, qui scilicet filium
non habet; et filius non sit, qui aeque patrem non
habet. Dum enim pater est, filius non erit. Sic monarchiam

tenent, qui nec patrem nec filium continent.
Sed nihil Deo difficile. Quis hoc nesciat? et impossibilia
apud saeculum, possibilia apud Deum [(Matth.
XIX, 26)]
quis ignoret? Et stulta mundi elegit Deus,
ut confundat sapientiam [(I Cor. I, 27)]
: legimus
omnia. Ergo, inquiunt, difficile non fuit Deo, ipsum
se et patrem et filium facere, adversus traditam formam
rebus humanis, nam et sterilem parere, contra
naturam, difficile Deo non fuit, sicut nec virginem.
Plane nihil Deo difficile. Sed si tam abrupte in
praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis
de Deo confingere poterimus, quasi fecerit, quia facere
potuerit. Non autem quia omnia potest facere,
ideo utique credendum est illum fecisse, etiam
quod non fecerit; sed an fecerit, requirendum. Potuit,
ita salvus sim, Deus pennis hominem ad

volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non
tamen, quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxeam,
et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non
tamen, quia potuit, extinxit. Oportebat enim et milvos
esse, et haereticos: oportebat et Patrem crucifigi.
Hac ratione erit aliquid et difficile Deo; id scilicet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.