PL 2, col. 171
Adversus Praxeam (Tertullianus), J. P. Migne
In English: Against Praxeas 14
Igitur aut mori debuerant, si eum videraut; Deum
enim nemo videbit, et vivet; aut si Deum viderunt, et
mortui non sunt, Scriptura mentitur, Deum dixisse, Faciem meam homo si viderit, non vivet;
aut Scriptura
mentitur, cum invisum, aut cum visum Deum profert.
Jam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest
idem invisibilis definiri, qui videbatur; et consequens
erit, ut invisibilem Patrem intelligamus, pro
plenitudine majestatis; visibilem vero Filium agnoscamus,
pro modulo derivationis: sicut nec solem nobis
contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae
summam quae est in coelis; radium autem ejus toleramus
oculis pro temperatura portionis quae in terram
inde porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam Filium
invisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum;
et dum unicam conditionem Patris et Filii
vindicat, unum potius atque eumdem confirmare Patrem
et Filium. Sed diximus Scripturam differentiae
patrocinari, per visibilis et invisibilis distinctionem.
Nam et illud adjiciunt ad argumentationem: Quod si
Filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam
nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis
Pater fuerit in Filii nomine. Ac per hoc, sic
eumdem volunt accipi visibilem et invisibilem, quomodo
eumdem Patrem et Filium: quoniam et paulo
supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum
sit, Dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis
loquatur ad amicum suum, non minus quam et Jacob: Ego vidi,
inquit [(Gen. XXXII, 30)] , Dominum facie ad
faciem. Ergo visibilis et invisibilis idem. Et quia
idem utrumque, ideo et ipse, qua Pater, invisibilis; et
qua Filius, visibilis. Quasi non expositio Scripturae
quae fit a nobis, Filio competat, Patre seposito in sua
invisibilitate. Dicimus enim et Filium suo nomine
eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus Dei ex substantiae
conditione jam nunc, et qua Deus, et sermo,
et spiritus: visibilem autem fuisse ante carnem
eo modo quo dicit [(Num. XII, 2.)] ad Aaron et Mariam; Et si fuerit Prophetes in vobis, in visione cognoscar
illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi.
Os ad os loquar illi in specie,
id est in veritate; et non
in aenigmate, id est, non in imagine. Sicut et Apostolus: Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate,
tunc autem facie ad faciem
[(I Cor. XIII, 12)]
. Igitur
cum Moysi servat conspectum suum et colloquium
facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum
est in montis secessu, sicut legimus in Evangelio [(Luc. IX, 30.)]
visum cum illo Moysen colloquentem);