PL 2, col. 178

Adversus Praxeam (Tertullianus), J. P. Migne

In English: Against Praxeas 19

arripient: Extendi, inquit, coelum solus. Quantum
ad caeteras virtutes, solus, praestruens adversus conjecturas
haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus
diversis volunt structum; qui et ipsum
Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae
extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum.
Aut si sic solus coelum extendit, quomodo
isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis
non admittatur Sophia illa dicens: Cum pararet
coelos ego aderam illi simul. Et si dixit Apostolus: Quis cognovit sensum Domini, et quis illi consilio
fuit
[(I Cor. II, 15)]
? utique praeter Sophiam ait,
quae illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa
compingebat, non ignorante quid faceret. Praeter Sophiam
autem, praeter Filium dicit, qui est Christus,
Sophia et Virtus Dei secundum Apostolum, solus

sciens sensum patris: Quis enim scit quae sunt in
Deo nisi spiritus qui in ipso est? Non qui extra ipsum.
Erat ergo qui non solum Deum faceret, nisi
a caeteris solum. Sed et Evangelium recusetur,
quod dicat omnia per Sermonem a Deo facta esse, et
sine eo nihil factum. Nisi enim fallor, et alibi scriptum
est: Sermone ejus coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnes virtutes eorum.
Et Sermo autem, Virtus et
Sophia, ipse erit Dei Filius. Ita si per Filium omnia,
coelum quoque per Filium extendens, non solus extendit,
nisi illa ratione qua a caeteris solus. Atque
adeo statim de Filio loquitur: Quis alius dejecit
signa ventriloquorum, et divinationes a corde, avertens
sapientes retrorsum, et consilium eorum infatuans? Sistens
verba Filii sui, discendo scilicet: Hic est Filius

meus dilectus; hunc audite. Ita Filium subjungens ipse
interpretator est, quomodo coelum solus extenderit,
scilicet cum Filio solus, sicut cum Filio unum. Proinde
et filii erit vox, Extendi coelum solus; quia Sermone
coeli confirmati sunt. Quia Sophia, id est, Sermone
assistente, paratum est coelum, et omnia per
Sermonem sunt facta, competit et Filium solum
extendisse coelum, quia solus operationi Patris ministravit.
Idem erit dicens: Ego primus, et insuper
ventura ego sum. Primum scilicet omnium, Sermo: In principio erat Sermo;
in quo principio prolatus
a Patre est. Caeterum Pater non habens initium,
ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui
solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur
si propterea eumdem et Patrem et Filium credendum

putaverunt, ut unum Deum vindicent, salva

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.