PL 2, col. 306

Adversus Marcionem (Tertullianus), J. P. Migne

terretur, et prima deterrita, nec secunda committitur,
qua et alias facilior timor talionis per eumdem
saporem passionis. Nihil amarius quam idipsum pati,
quod feceris aliis. Et si lex aliquid cibis detrahit, et
immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta
sunt, consilium exercendae continentiae intellige,
et fraenos impositos illi gulae agnosce, quae cum panem
ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum
desiderabat. Agnosce simul et comitibus
gulae, libidini scilicet atque luxuriae prospectum, quae
fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat
enim populus et biberat, et surrexerat ludere [(Exod.
XXXII, 6)]
. Proinde, ut et pecuniae ardor restingueretur
ex parte, qua de victus necessitate caussatur,
pretiosorum ciborum ambitio detracta est: postremo,

ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur, paucis
et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de
lautioribus esuriturus. Reprehendendus sane Creator,
quod cibos potius populo suo abstulit, quam ingratioribus
Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera, et
operationum, et oblationum negotiosas scrupulositates
nemo reprehendat, quasi Deus talia sibi proprie desideraverit,
qui tam manifeste exclamat: Quo mihi
multitudinem sacrificiorum vestrorum? Et quis exquisivit
ista de manibus vestris [(Is. t. II)]
? sed illam Dei industriam
sentiat, qua populum pronum in idololatriam
et transgressionem, ejusmodi officiis religioni
suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur,
ut ab ea avocaret illos, sibi jubens fieri quasi
desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.
CAPUT XIX.

Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis
humanae domi ac foris, adusque curam vasculorum
omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus
ubique, ne ullo momento vacarent a
Dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem, quam in lege Domini voluntas ejus, et in lege Domini
meditabitur die ac nocte
[(Ps. I, 2)]
? Quam legem non
duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis,
populi potius duritiam edomantis, et rudem
obsequio fidem operosis officiis dedolantis: ut nihil
de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.