PL 2, col. 363
Adversus Marcionem (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Five Books Against Marcion 4.2 · The Five Books Against Marcion 4.1 · The Five Books Against Marcion 4.44.0
qui praedicavit innovationem, iste praenuntiavit et
contrarietatem. Quid differentiam rerum ad distantiam
interpretaris potestatum? quid antitheses exemplorum
distorques adversus Creatorem, quas in ipsis
quoque sensibus et affectionibus ejus potes recognoscere? Ego,
inquit [(Deut. XXXII, 39)] , percutiam,
et ego sanabo: Ego, inquit [(I Reg. II, 6)] , occidam, et
ego vivificabo; condens scilicet
[(Is. XLV, 7)] mala, et faciens pacem;
qua etiam soles illum mobilitatis quoque
et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem
quae jubet, et jubentem quae prohibet. Cur
ergo non et antitheses ad naturalia reputasti contrarii
sibi semper Creatoris? nec mundum saltim recogitare
potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos, ex
diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum?
Prius itaque debueras alium Deum luminis,
alium tenebrarum determinasse, ut ita posses
alium Legis, alium Evangelii adseverasse. Caeterum,
praejudicatum est ex manifestis, cujus opera et ingenia
per antitheses constant, eadem forma constare
etiam sacramenta.
CAPUT II.
Habes nunc ad antitheses expeditam a nobis
responsionem. Transeo nunc ad Evangelii, sane non
judaici, sed pontici, interim adulterati demonstrationem,
praestructuram ordinem quem aggredimur.
Constituimus in primis, evangelicum Instrumentum
Apostolos auctores habere, quibus hoc munus Evangelii
promulgandi ab ipso Domino sit impositum; si
et Apostolicos, non tamen solos, sed cum Apostolis,
et post Apostolos. Quoniam praedicatio discipulorum
suspecta fieri posset de gloriae studio, si
non adsistat illi auctoritas magistrorum, imo Christi,
qui magistros Apostolos fecit. Denique, nobis fidem
ex Apostolis Joannes et Matthaeus insinuant; ex Apostolicis,
Lucas et Marcus instaurant, iisdem regulis
exorsi, quantum ad unicum Deum attinet Creatorem,
et Christum ejus, natum ex virgine, supplementum
Legis et Prophetarum. Viderit enim si narrationem
dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat,
de quo cum Marcione non convenit. Contra Marcion
Evangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem,
quasi non licuerit illi titulum quoque affingere,
cui nefas non fuit ipsum corpus evertere. Et possem
hic jam gradum figere, non agnoscendum contendens
opus, quod non erigat frontem, quod nullam
constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de
plenitudine tituli, et professione debita auctoris. Sed