PL 2, col. 373
Adversus Marcionem (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Five Books Against Marcion 4.8 · The Five Books Against Marcion 4.44.0 · The Five Books Against Marcion 4.44.1
non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino
tactui succidisset, si fuisset.
Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res,
etiam saecularis sapientiae digna sententia est. Ad
summam, et ipse mox tetigit alios, quibus manus
imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum
conferebat, tam vera, tam non imaginaria, quam erant
per quas conferebat. Ipse igitur est Christus et Isaie,
remediator valetudinum. Hic, inquit [(Is., LIII, 4)] , imbecillitates
nostras aufert, et languores portat. Portare
autem Graeci etiam pro eo solent ponere, quod est
tollere. Sufficit interim mihi generalis repromissio.
Quodcumque curaverit Jesus, meus est. Veniemus
tamen et ad species curationum. Caeterum, et a daemoniis
liberare, curatio est valetudinis. Itaque spiritus
nequam, quasi ex forma jam prioris exempli cum
testimonio excedebant vociferantes: Tu es Filius Dei.
Cujus Dei, vel hic pareat. Sed proinde increpabantur,
et jubebantur tacere. Proinde enim Christus ab hominibus,
non a spiritibus immundis, volebat se Filium
Dei agnosci. Ille Christus duntaxat, cui hoc congruebat;
quia praemiserat per quos posset agnosci,
et utique digniores praedicatores. Illius erat, praeconium
immundi spiritus respuere, cui sancti abundabant.
Porro, qui nunquam fuerat annuntiatus, si
tamen volebat agnosci (frustra autem venerat, si
nolebat), non esset aspernatus testimonium alienae
et cujuscumque substantiae, qui propriae non habebat,
qui in aliena descenderat. Jam nunc et qua destructor
Creatoris, nihil magis gestisset, quam a spiritibus
ipsius agnosci, et divulgari prae timore, nisi quod
Marcion Deum suum timeri negat, defendens bonum
non timeri, sed judicem, apud quem sint materiae
timoris, ira, saevitia, judicia, vindicta, damnatio. Sed
et daemonia timore utique cedebant. Ergo timendi
Dei Filium confitebantur, occasionem habitura non
cedendi, si non timendi. Et ille jussu et increpitu ea
expellens, non suasu qua bonus, timendum se exhibebat.
Aut numquid ideo increpabat, quia timebatur
nolens timeri? Et quomodo ea volebat excedere,
quod nisi timore non facerent? Cecidit ergo in
necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret:
cum posset ut bonus semel eis parcere. Cecidit et in
aliam praevaricationis notam; cum se a daemoniis quasi
Filium Creatoris sustineret timeri, ut jam non
propria potestate expelleret daemonia, sed per Creatoris
auctoritatem. In solitudinem procedit. Solemnis
et hujusmodi regio Creatoris. Oportebat sermonem
illic quoque videri in corpore, ubi egerat aliquando
et in nube. Competebat et Evangelio habitus loci,
qui placuerat et Legi. Capiat itaque jucunditatem
solitudo, hoc Isaias [(Is., XXXV, 1)] promiserat. Detentus