PL 2, col. 33
De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Prescription Against Heretics 21 · The Prescription Against Heretics 22
Deo suscepit; hoc itaque testimonium veritatis doctrinae
nostrae quod cum ecclesiis apostolicis communicemus.
Hinc igitur dirigimus praescriptionem: si Dominus
Jesus Christus Apostolos misit ad praedicandum,
alios non esse recipiendos praedicatores, quam Christus
instituit; quia nec alius Patrem novit nisi Filius,
et cui Filius revelavit, nec aliis videtur revelasse Filius,
quam Apostolis quos misit ad praedicandum,
utique quod illis revelavit. Quid autem praedicaverint,
id est, quid illis Christus revelaverit, et hic praescribam
non aliter probari debere, nisi per easdem
ecclesias, quas ipsi Apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando,
tam viva, quod aiunt, voce, quam per
epistolas postea. Si haec ita sunt, constat proinde
omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis,
matricibus et originalibus fidei, conspiret, veritati
deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab
Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit;
reliquam vero omnem doctrinam de mendacio
praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum,
et Apostolorum, et Christi, et Dei. Superest
ergo uti demonstremus, an haec nostra doctrina,
cujus regulam supra edidimus, de Apostolorum traditione
censeatur, et hoc ipso, an caeterae de
mendacio veniant. Communicamus cum ecclesiis
apostolicis, quod nulli doctrina diversa: hoc est
testimonium veritatis.
CAPUT XXII.
Apostolos autem (quidquid in contrarium soleat dicere
diversa pars) omnia et scisse et tradidisse; quibus
et omnes Scripturas edisserere Christus dignatus est,
et Spiritum Sanctum misit, qui eos deduceret in omnem
veritatem.
Sed quoniam tam expedita probatio est, ut si