PL 2, col. 37
De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Prescription Against Heretics 24 · The Prescription Against Heretics 25
Paulo et in martyrio adaequatur. Sed etsi in tertium
usque coelum ereptus Paulus, et in paradisum
delatus audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse
quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent,
cum ita fuerit conditio eorum, ut nulli hominum
proderentur. Quod si ad alicujus conscientiam manavit
nescio quid illud, et hoc se aliqua haeresis sequi
affirmat, aut Paulus secreti proditi reus est, aut et
alius postea in paradisum ereptus debet ostendi, cui
permissum sit eloqui, quae Paulo mutire non liquit.
CAPUT XXV.
Neque vero occultum aliquod evangelium praedicasse
Apostolos.
Sed ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur
quidem, nihil Apostolos ignorasse, nec diversa
inter se praedicasse; non tamen omnia volunt
illos omnibus revelasse: quaedam enim palam,
et universis; quaedam secreto, et paucis demandasse:
quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi.
Et rursum: Bonum
depositum serva. Quod hoc depositum est tacitum,
ut alteri doctrinae deputetur? An illius denuntiationis,
de qua ait: Hanc denuntiationem commendo apud te,
fili Timothee. Item illius praecepti, de quo ait: Denuntio tibi ante Deum,
qui vivificat omnia,
et Jesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato
bonam confessionem, custodias praeceptum [(I Tim., VI,
13)]
Quod autem praeceptum, et quae denuntiatio?
Ex supra et infra scriptis intelligetur non nescio
quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina,
sed potius inculcari de non admittenda alia praeter
eam, quam audierat ab ipso, et, puto, palam. Coram multis,
inquit, testibus [(II Tim., II, 2)]
. Quos
multos testes si nolunt Ecclesiam intelligi, nihil
interest, quando nihil tacitum fuerit, quod sub multis
testibus proferebatur. Sed nec quia voluit illum haec
fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios