PL 2, col. 49
De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Prescription Against Heretics 36
per quam aqua signat, Spiritus Sanctus vestit,
Eucharistia pascit.
Age jam, qui voles curiositatem melius exercere
in negotio salutis tuae, percurre Ecclesias apostolicas,
apud quas ipsae adhuc cathedrae Apostolorum
suis locis praesident; apud quas ipsae authenticae
litterae eorum recitantur, sonantes vocem et
repraesentantes faciem uniuscujusque.
Proxima est tibi Achaia? habes Corinthum. Si
non longe es a Macedonia, habes Philippos, habes
Thessalonicenses. Si potes in Asiam tendere, habes
Ephesum. Si autem Italiae adjaces, habes
Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto
est. Ista quam felix Ecclesia! cui
totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt;
ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur;
ubi Paulus Joannis exitu coronatur; ubi Apostolus
Joannes, posteaquam, in oleum igneum demersus,
nihil passus est, in insulam relegatur; videamus
quid didicerit, quid docuerit, cum Africanis quoque
Ecclesiis contesserarit. Unum Deum novit, creatorem
universitatis, et Christum Jesum ex virgine
Maria Filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem;
Legem et Prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris