PL 2, col. 52
De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Prescription Against Heretics 38 · The Prescription Against Heretics 39
doctrina tractatur. Etenim quid contrarium nobis in
nostris? quid de proprio intulimus, ut aliquid contrarium
ei quod esset in Scripturis deprehensum,
detractione, vel adjectione, vel transmutatione remediaremus?
Quod sumus, hoc sunt Scripturae ab
initio suo; ex illis sumus, antequam aliter fuit,
antequam a vobis interpolarentur. Cum autem omnis
interpolatio posterior credenda sit, veniens utique
ex caussa aemulationis, quae neque prior, neque domestica
unquam est ejus quod aemulatur, tam incredibile
est sapienti cuique, ut nos adulterum stylum
intulisse videamur Scripturis, qui sumus et primi et ex
ipsis, quam illos non intulisse, qui sunt et posteri
et adversi. Alius manu Scripturas, alius sensus expositione
intervertit. Neque enim si Valentinus integro
instrumento uti videtur, non callidiore ingenio,
quam Marcion, manus intulit veritati. Marcion
enim exerte et palam machaera, non stylo usus
est; quoniam ad materiam suam caedem Scripturarum
confecit. Valentinus autem pepercit; quoniam
non ad materiam Scripturas, sed materiam ad Scripturas
excogitavit: et tamen plus abstulit, et plus
adjecit, auferens proprietates singulorum quoque verborum,
et adjiciens dispositiones non comparentium
rerum.
CAPUT XXXIX.
In eo comparandi illis qui Virgiliocentonas et Homerocentonas
composuisse leguntur.
Haec sunt ingenia de spiritalibus nequitiae, cum
quibus luctatio est nobis, fratres, merito contemplanda,
fidei necessaria, ut electi manifestentur,
ut reprobi detegantur. Et ideo habent vim, et
excogitandis instruendisque erroribus facilitatem,
non adeo mirandam, quasi difficilem et inexplicabilem,
cum de saecularibus quoque scripturis exemplum
praesto sit ejusmodi facilitatis. Vides hodie