PL 2, col. 404
Adversus Marcionem (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Five Books Against Marcion 4.19 · The Five Books Against Marcion 4.44.0 · The Five Books Against Marcion 4.44.1
et non audietis; dedit Christo frequenter inculcare: Qui habet aures, audiat.
Non quasi ex diversitate auditum
permitteret Christus, quem ademisset Creator:
sed quia comminationem exhortatio sequebatur:
primo, aure audietis; dehinc, qui habet aures, audiat.
Non enim audiebant ultro, qui aures habebant; sed
ostendebat aures cordis necessarias, quibus illos audituros
negarat Creator. Et ideo per Christum adjicit: Videte quomodo audiatis, et non audiatis;
non
corde scilicet audientes, sed aure. Si dignum sensum
pronuntiationi accommodes pro sensu ejus qui auditui
suscitabat, etiam dicendo, Videte quomodo audiatis,
non audituris minabatur. Sane nominatur mitissimus
Deus, quia nec judicat, nec irascitur. Hoc probat
etiam subjacens sensus: Ei qui habet, dabitur; ab
eo autem qui non habet, etiam quod habere se putat
auferetur ei. Quid dabitur? Adjectio fidei, vel intellectus,
vel salus ipsa. Quid auferetur? Utique quod
dabitur. A quo dabitur, et auferetur? Si a Creatore
auferetur, ab eo et dabitur: si a deo Marcionis dabitur,
ab eo et auferetur. Quoquo tamen nomine
comminatur ablationem, non erit ejus Dei qui nescit
comminari, quia non novit irasci. Miror autem cum
lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo
absconderat majus et necessarius lumen, cum omnia
de occulto in apertum repromittit, qui Deum
suum usque adhuc obumbrat, exspectans, opinor, nasci
Marcionem. Venimus ad constantissimum argumentum
omnium qui Domini nativitatem in controversiam
deferunt. Ipse, inquiunt, contestatur se non
esse natum, dicendo: Quae mihi mater, et qui mihi fratres?
Ita semper haeretici, aut nudas et simplices voces
conjecturis quo volunt rapiunt; aut rursus conditionales
et rationales, simplicitatis conditione dissolvunt,
ut hoc in loco. Nos contrario dicimus: primo,
non potuisse illi annuntiari, quod mater et fratres
ejus foris starent quaerentes videre eum, si nulla
illi mater et fratres nulli fuissent; quos utique norat
qui adnuntiaret, vel retro notos, vel tunc ibidem
compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi
nuntium mandant. Ad hanc primam propositionem
nostram solet ex diverso responderi: Quid enim si
tentandi gratia nuntiatum est ei? Sed hoc Scriptura
non dicit, quae quanto significare solet ex tentatione
quid factum: Ecce [(Luc. X)] legis doctor assurrexit
tentans eum; et de tributi consultatione: Et [(Luc. XX)] accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum;
tanto ubi
non facit tentationis mentionem non admittit tentationis
interpretationem. Et tamen ex abundanti caussas tentationis
ex postulo, cui rei tentaverint illum, per nominationem