PL 2, col. 387
Adversus Marcionem (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Five Books Against Marcion 4.13 · The Five Books Against Marcion 4.44.0 · The Five Books Against Marcion 4.44.1
ex duodecim: Quoniam ecce veloces pedes in monte
evangelizantis pacem. De voce autem nocturnae orationis
ad Patrem, manifeste Psalmus [(Ps. XXI, 2)] : Deus meus, clamabo per diem, et exaudies; et nocte,
et non in vanitatem mihi;
et alibi, de loco et voce
eadem, Psalmus [(Ps. III, 4)] : Voce mea ad Dominum
exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
Habes nominis repraesentationem, habes actum
evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis,
et sonum vocis, et auditum Patris; habes Christum
Prophetarum. Cur autem duodecim Apostolos
elegit, et non alium quemlibet numerum? Nae et ex
hoc meum Christum interpretari possem, non tantum
vocibus Prophetarum, sed et argumentis rerum
praedicatum? Hujus enim numeri figuras apud Creatorem
deprehendo: Duodecim fontes Elim [(Num.,
XXXIII)]
; et, Duodecim gemmas in tunica sacerdotali
Aaronis [(Exod., XXVIII)]
; et, Duodecim lapides
ab Jesu de Jordane electos [(Jos., IV)]
et in arcam
testamenti conditos. Totidem enim Apostoli portendebantur;
proinde ut fontes et amnes, rigaturi aridum
retro et desertum a notitia orbem Nationum;
sicut et per Esaiam [(Is., XLIII, 20)] : Ponam in terra
inaquosa flumina; proinde ut gemmae, illuminaturi
sacram Ecclesiae vestem, quam induit Christus
pontifex Patris; proinde ut et lapides, solidi fide,
quos de lavacro Jordanis Jesus verus elegit, et in sacrarium
testamenti sui recepit. Quid tale de numeri
defensione competit Christo Marcionis? Non potest
simpliciter factum ab illo quid videri, quod potest videri
non simpliciter factum a meo. Ejus erit res,
apud quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro
nomen de Simone; quia et Creator Abrahae, et
Sarae, et Auseae nomina reformavit, hunc vocando
Jesum, illis syllabas adjiciendo. Sed et cur Petrum?
Si ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen
de suo accommodarent. An quia et petra et lapis
Christus? Siquidem et legimus [(Is., VIII, 14;
I Petr., II, 8)] positum eum in lapidem offendiculi,
et in petram scandali. Omitto caetera. Itaque affectavit
carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter
nomen communicare, puto proprius quam de
non suis. Conveniunt a Tyro, et ex aliis regionibus
multitudo etiam transmarina. Hoc spectabat Psalmus [(Ps. LXXXVI, 4)] :
Et ecce Allophyli et Tyrus,
et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. Mater Sion