PL 2, col. 562

Adversus Valentinianos (Tertullianus), J. P. Migne

In English: Against the Valentinians 12

non etiam cum dedecore laetatur? Videmus
quotidie nauticorum lascivias gaudiorum. Itaque ut
nautae ad symbolam semper exultant; tale
aliquid et Aeones; unum jam omnes, etiam forma,
nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis
fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto,
quod optimum atque pulcherrimum unusquisque
florebat, conferunt in medium. Vane opinor. Si enim
unum erant omnes ex supradicta peraequatione, vacabat
symbolae ratio, quae ferme ex varietatis gratia
constat. Unum omnes bonum conferebant, quod
omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de
forma ipsius jam peraequationis. Igitur ex aere
collatitio, quod aiunt, in honorem et gloriam
patris, pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque

perfectum compingunt, Jesum. Eum cognominant
Soterem, et Christum, et Sermonem, de patruitis.
Et Omnia jam, ut ex omnium defloratione
constructum, Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi,
Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.