PL 2, col. 662
De anima (Tertullianus), J. P. Migne
In English: A Treatise on the Soul 10
quod fiat a spiritu: nam et animalibus non omnibus
utrumque adesse. Pleraque enim vivere solummodo,
non etiam spirare, eo quod non habeant organa spiritus,
pulmones et arterias. Quale est autem, in examinatione
humanae animae, culicis atque formicae argumenta
respicere? quando et vitalia, pro cujusque
generis dispositione, omnibus propria animalibus
temperavit artifex Deus, ut nulla inde conjectura captanda
sit. Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis
structus est, idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet:
neque formica, si membris hujusmodi caret, idcirco
negabitur spirare, quasi solummodo vivens. Cui vero
tantum patuit in Dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit?
Herophilus ille, medicus aut lanius, qui sexcentos
exsecuit ut naturam scrutaretur, qui hominem
odiit ut nosset, nescio an omnia interna ejus liquido
exploravit, ipsa morte mutante quae vixerant, et morte
non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante.
Philosophi pro certo renuntiaverunt, culicibus
et formicis et tineis deesse pulmones et arterias.
Dic mihi, inspector curiosissime, oculos habent ad
videndum? Atquin et pergunt quo volunt, et vitant
et adpetunt quae videndo sciunt; designa oculos, denota
pupulas. Sed et exedunt tineae; demonstra mandibulas,
deprome genuinos. Sed et personant
culices, ne in tenebris quidem aurium caeci:
tubam pariter et lanceam oris illius ostende. Quodvis
animal, unius licet puncti, aliquo alatur necesse est;
exhibe pabuli transmittendi, decoquendi, defaecandique
membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur,
erunt haec in omnibus utique quae vivunt, etsi
non videntur, etsi non adprehenduntur pro mediocritate:
hoc magis credas, si Deum recogites
tantum artificem in modicis, quantum et in maximis.
Si vero non putas capere tam minuta corpuscula Dei