PL 2, col. 680
De anima (Tertullianus), J. P. Migne
In English: A Treatise on the Soul 19 · A Treatise on the Soul 18
quo potior adfirmatur. Tunc mihi post differentiam,
etiam praelatio retundenda est, perventuro usque
ad potioris Dei persuasionem. Sed de Deo,
suo quoque campo, experiemur cum haereticis. Nunc
de anima titulus, et intellectu non insidiose praeferendo
locus. Nam etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur,
ut spiritalia, quam quae sensu, ut corporalia,
rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet
adversus humiliores, non intellectus adversus sensum.
Quomodo enim praeferatur sensui intellectus,
a quo informatur ad cognitionem veritatum? Si
enim veritates per imagines adprehenduntur, id est
invisibilia per visibilia noscuntur, quia et Apostolus
nobis scribit [(Rom. I, 20)] : Invisibilia enim ejus a
conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur; et
Plato haereticis: Facies occultorum, ea quae apparent;
et necesse est omnino hunc mundum imaginem quamdam
esse alterius alicujus. Videtur intellectus
duce uti sensu, et auctore, et principali fundamento,
nec sine illo veritates posse contingi: quomodo ergo
potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet
totum quod attingit? Ita utrumque concluditur: neque
praeferendum sensui intellectum; per quem
enim quid constat, inferius ipso est; neque separandum
a sensu: per quod enim quid est, cum ipso
est.
CAPUT XIX.
Sed ne illi quidem praetereundi, qui vel modico
temporis viduant animam intellectu. Proinde enim
viam sternunt postea inducendi ejus, sicut et
animi, a quo scilicet proveniat intellectus. Volunt
infantiam sola anima contineri, qua tantummodo
vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant
quae vivant: denique, arbores vivere, nec
tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius
substantiam animalem in universa communicat,
quae apud nos in homine privata res est, non modo