PL 2, col. 766

De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Flesh of Christ 7 · On the Flesh of Christ 6

porro carnem, cujus est mors, nativitas antecedit.
CAPUT VII.
Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes qui
respuunt eam ut praejudicantem de carnis in Christo
veritate, ipsum Deum volunt negare esse natum,
quod dixerit [(Matt. XII, 48)] : Quae mihi mater, et
qui mihi fratres? Audiat igitur et Apelles, quid
jam responsum sit a nobis Marcioni eo libello, quo
ad Evangelium ipsius provocavimus, considerandam
scilicet materiam pronuntiationis istius.
Primo quidem, nunquam quisquam adnuntiasset illi
matrem et fratres ejus foris stare, qui non certus
esset habere illum matrem et fratres, et ipsos
esse, quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos, vel
tunc ibidem compertos, licet propterea abstulerint

haereses ista de Evangelio, quod et creditum
patrem ejus Joseph fabrum, et matrem Mariam,
et fratres et sorores ejus optime notos sibi esse dicebant,
qui mirabantur doctrinam ejus. « Sed tentandi
gratia nuntiaverant et matrem et fratres, quos
non habebat. » Hoc quidem Scriptura non dicit, alias
non tacens, cum quid tentationis gratia factum est
circa eum: Ecce, inquit [(Matt. XXII)] , surrexit
legis doctor, tentans eum. Et alibi [(Matt. XIX)] : Et
accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes. Quod nemo
prohibebat hic quoque significari, tentandi gratia
factum. Non recipio quod extra Scripturam de
tuo infers. Dehinc, materia tentationis debet subesse.
Quid tentandum putaverunt in illo? Utique, natusne
esset, an non; si enim hoc negavit responsio ejus,

hoc captavit nuntiatio tentatoris. Sed nulla tentatio
tendens ad agnitionem ejus, de quo dubitando tentat,
ita subito procedit, ut non ante praecedat quaestio,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.