PL 2, col. 742

De anima (Tertullianus), J. P. Migne

In English: A Treatise on the Soul 54 · A Treatise on the Soul 55

Plato quidem non temere philosophorum
animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam
scilicet exornaverint amore puerorum. Adeo etiam
inter philosophos magnum habet privilegium impuritas.
Itaque apud illum in aetherem sublimantur
animae sapientes; apud Arium, in aerem; apud
Stoicos, sub lunam. Quos quidem miror, quod
imprudentes animas circa terram prosternant, cum
illas a sapientibus multo superioribus erudiri adfirment.
Ubi erit scholae regio, in tanta distantia diversoriorum?
qua ratione discipulae ad magistras conventabunt,
tanto discrimine invicem absentes?
Quis autem illis posthumae eruditionis usus ac fructus
jamjam conflagratione perituris? Reliquas animas
ad inferos dejiciunt. Hos Plato velut gremium

terrae describit, in Phaedone, quo omnes labes mundalium
sordium confluendo, et ibi desidendo exhalent,
et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem
haustum et privatum illic aerem stipent.
CAPUT LV.
Nobis inferi non nuda cavositas, nec subdivalis
aliqua mundi sentina creduntur: sed in fossa terrae,
et in alio vastitas, et in ipsis visceribus ejus abstrusa
profunditas. Siquidem Christum in corde terrae [(Matt. XII)]
triduum mortis legimus expunctum, id
est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto,
et intra ipsam clauso, et inferioribus adhuc
abyssis superstructo. Quod si Christus Deus, quia et
homo, mortuus secundum Scripturas, et sepultus secundum

easdem, hic quoque legi satisfecit,
forma humanae mortis apud inferos functus; nec
ante ascendit in sublimiora coelorum, quam descendit
in inferiora terrarum, ut illic Patriarchas et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.