PL 2, col. 780
De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Flesh of Christ 15 · On the Flesh of Christ 16
Merito ethnici talia, sed merito et haeretici. Numquid
enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo
credunt, at haeretici credendo non credunt? Legunt
denique [(Ps. VIII)] : Minorasti eum modico citra angelos,
et negant inferiorem substantiam Christi; nec
hominem se, sed vermem pronuntiantis [(Ps. XXI)] ;
qui
[(Is., LIII)] nec formam habuit, nec speciem;
sed forma ejus ignobilis, despecta citra
omnes homines; homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem.
Agnoscunt hominem Deo mixtum, et
negant hominem. Mortuum credunt, et quod est mortuum,
ex incorruptela natum esse contendunt: quasi
corruptela aliud sit a morte. « Sed et nostra caro statim
resurgere debebat. » Exspecta: nondum inimicos
suos Christus oppressit, ut cum amicis de inimicis
triumphet.
CAPUT XVI.
Insuper, argumentandi libidine, ex forma ingenii
haeretici, locum sibi fecit Alexander ille, quasi nos
affirmemus, idcirco Christum terreni census induisse
carnem, ut evacuaret in semetipso carnem peccati.
Quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus
sententiam nostram, dum ne tanta amentia, qua
putavit, tanquam ipsam carnem Christi opinemur, ut
peccatricem, evacuatam in ipso: cum illam et ad
dexteram Patris in coelis praesidere meminerimus, et
venturam inde, suggestu paternae claritatis, praedicemus.
Adeo, ut evacuatam non possumus dicere,
ita nec peccatricem; nec evacuatam, in qua
dolus non fuit. Defendimus autem, non carnem
peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis;
non materiam, sed naturam; nec substantiam,
sed culpam: secundum Apostoli auctoritatem dicentis [(Rom., VIII, 3)] :
Evacuavit peccatum in carne. Nam et
alibi [(Ibid.)] : in similitudine, inquit, carnis peccati fuisse
Christum. Non quod similitudinem carnis acceperit,
quasi imaginem corporis, et non veritatem; sed similitudinem
peccatricis carnis vult intelligi; quod ipsa
non peccatrix caro Christi, ejus fuit par, cujus erat