PL 2, col. 790

De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Flesh of Christ 23 · On the Flesh of Christ 24

super adhuc recentem infantem Dominum pronuntiatam [(Luc. II)] :
Ecce hic positus est in ruinam et suscitationem
multorum in Israel, et in signum quod contradicetur.
Signum enim nativitatis Christi, secundum
Esaiam: Propterea dabit vobis Dominus ipse signum:
ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium.
Agnoscimus ergo signum contradicibile, conceptum
et partum virginis Mariae; de quo Academici isti, Peperit,
et non peperit; Virgo, et non virgo: quasi
non, etsi ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret.
Peperit enim, quae ex sua carne; et non peperit,
quae non ex viri semine. Et virgo, quantum
a viro; non virgo, quantum a partu. Non tamen
ut ideo, peperit, et non peperit; et ideo,
Virgo, quae non virgo, quia non de visceribus suis

mater. Sed apud nos nihil dubium, nec retortum in
ancipitem defensionem. Lux, lux; et tenebrae, tenebrae,
et Est, est; et, Non, non. Quod amplius, hoc a
malo est. Peperit, quae peperit. Et si virgo concepit,
in partu suo nupsit, ipsa patefacti corporis
lege, in quo nihil interfuit, de vi masculi admissi,
an emissi, idem illud sexus resignaverit.
Haec denique vulva est propter quam et de
aliis scriptum est: Omne masculinum adaperiens vulvam,
sanctum vocabitur Domino. Quis vere sanctus,
quam Dei Filius? Quis proprie vulvam adaperuit,
quam qui clausam patefecit? Caeterum, omnibus nuptiae
patefaciunt. Itaque magis patefacta est, quia magis
erat clausa. Utique magis non virgo dicenda
est, quam virgo, saltu quodam mater ante, quam

nupta. Et quid ultra de hoc retractandum est, cum
hac ratione Apostolus, non ex virgine, sed ex muliere
editum Filium Dei pronuntiavit, agnovit adapertae
vulvae nuptialem passionem? Legimus quidem
apud Ezechielem de vacca illa quae peperit, et non
peperit. Sed videte, ne vos jam tunc providens
Spiritus Sanctus notarit hac voce, disceptaturos super
uterum Mariae. Caeterum, non contra illam suam
simplicitatem, pronuntiasset dubitative, Esaia dicente [(Is., VI)] :
Concipiet, et pariet.
CAPUT XXIV.
Quod enim Esaias jaculatur insuggillatione haereticorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.