PL 2, col. 791
De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Flesh of Christ 24
ipsorum, et imprimis [(Is., V)] : Vae qui
faciunt dulce amarum, et tenebras lucem; istos
scilicet notat, qui nec vocabula ista in luce proprietatum
suarum conservant; ut anima non alia
sit, quam quae vocatur, et caro non alia quam quae
videtur, et Deus non alius, quam qui praedicatur.
Ideo etiam Marcionem prospiciens: Ego sum, inquit [(Is., XLV)] ,
Deus, et alius absque me non est. Et cum
in alio idipsum eodem modo dicit: Ante me
Deus non fuit, nescio quas illas Valentinianorum
Aeonum genealogias pulsat. Et, Non ex sanguine, neque
ex carnis et viri voluntate, sed ex Deo [(Joan., I)] natus
est, Hebioni respondit. Aeque, Etiamsi angelus de
coelo aliter evangelizaverit vobis quam nos, anathema
sit [(Gal., I)]
; ad energema Apelleiacae virginis
Philumenes filum dirigit. Certe, qui negat Christum
in carne venisse, hic antichristus est [(I Joan.,
IV)]
. Nudam et absolutam et simplici nomine naturae
suae pronuntians carnem, omnes disceptatores ejus
ferit. Sicut et definiens ipsum quoque Christum
unum, multiformis Christi argumentatores quatit,
qui alium faciunt Christum, alium Jesum; alium
elapsum de mediis turbis, alium detentum; alium in
secessu montis, in ambitu nubis sub tribus arbitris
clarum; alium caeteris passivum, ignobilem; alium
magnanimum, alium vero trepidantem; novissime,