PL 2, col. 792
De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne · De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Flesh of Christ 25 · On the Flesh of Christ 24
alium passum, alium resuscitatum; per quod suam
quoque in alia carne resurrectionem adseverant. Sed
bene, quod idem veniet de coelis, qui est passus; idem
omnibus apparebit, qui est resuscitatus. Et videbunt
et agnoscent, qui eum confixerunt [(Zach., XI;
Joan., XIX)]
: utique ipsam carnem, in quam saevierunt;
sine qua, nec ipse esse poterit, nec agnosci.
Ut et illi erubescant, qui affirmant carnem in coelis
vacuam sensu, ut vaginam exempto Christo sedere:
aut qui carnem et animam tantumdem, aut tantummodo
animam, carnem vero non jam.
CAPUT XXV.
Sed hactenus de materia praesenti satis. Jam enim
arbitror instructam esse carnis in Christo, et ex virgine
natae, et humanae probationem. Quod et solum
discussum sufficere potuisset, citra singularum ex
diverso opinionum congressionem; quam et argumentationibus
earum, et scripturis quibus utuntur,
provocavimus ex abundanti, uti eo, quod probavimus,
quid et unde fuerit Christi caro, quid non
fuerit, adversus omnes praejudicaverimus. Ut
autem clausulam de praefatione communi faciat
resurrectio carnis nostrae, alio libello defendenda,
hic habebit praestructionem; manifesto
jam, quale fuerit quod in Christo resurrexit.
Neque enim obstare carnis quam praetendunt ignobilitatem. Cap. IV.
Primum, quod a Deo facta sit. Cap. V.
Item, quod Dei manu exstructa. Cap. VI.
Quod jam limus in carnem reformatus et immutatus
sit. Cap. VII.
Quod apud christianos caro abluatur, unguatur, signetur,
manus impositione adumbretur, corpore et
sanguine Christi vescatur denique post conflictationes
animae, jejunia, virginitatem, viduitatem, pro
nominis Christi fide moriatur. Cap. VIII.
Quod Christus carnem, etsi infirmam et peccatricem,
dilexerit. Cap. IX.