PL 2, col. 793

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

Quod denique Scripturis caro illustretur. Cap. X.
Neque vero Dei potentiam excedere resurrectionem
carnis. Cap. XI.
Divinae enim potentiae exemplum esse diei ac noctis,
hyemis et aestatis, veris ac autumni vicissitudines. Cap. XII.
Phoenicem etiam, Orientis alitem, qui semetipsum funerans
renovat. Cap. XIII.
Atqui et caussam restitutionis carnis idoneam subesse
Dei in bono remunerando et malo puniendo judicium. Cap. XIV.
Cum enim operarum inter se anima et caro societatem
habeant, oportere etiam, aut poenae, aut gratiae communicare
mercedem. Cap. XV.
Etsi enim vas animae caro appelletur, non tamen

propterea, non et meritis animae communicare.
Cap. XVI.
Atque adeo, cum animae facta per carnem administrentur,
non sufficere animam foveri aut cruciari, sine
carne, pro operibus carnis. Cap. XVII.
Deinde apud omnes edictum Dei pendere: resurrectionem
mortuorum. Cap. XVIII.
Quam quidam male in imaginariam significationem
distorquent. Cap. XIX.
Non omnia enim prophetas per imagines concionatos;
tum quod, si omnia figurae, quid erit illud cujus
figurae? tum quod in ipsum Christum insigniora quaeque
luce clarius, vere, non figurate, adimpleta sint. Cap. XX.
Tot quoque esse instrumenta divina, ita aperte corporalem

contestantia resurrectionem, ut nullam admittant
figuratae significantiae suspicionem. Cap. XXI.
Respiciendum esse denique ad illas Scripturas, quae non
sinunt credere, resurrectionem aut jam factam, aut
ab excessu statim vitae fieri. Cap. XXII.
Etsi autem Apostolus, ad Colossenses, spiritaliter nos
resuscitatos dicat, non negare tamen, etiam corporaliter
resurrecturos. Cap. XXIII.
Quippe cum ipse, Epistolis suis ad Thessalonicenses,
resurrectionem aperte confirmet. Cap. XXIV.
In Apocalypsi similiter Joannis, ipsa tempora resurrectionis
indicari. Cap. XXV.
Quid? quod liceat etiam corporalem resurrectionem de
patrocinio figurati eloquii prophetici vindicare. Cap. XXVI.
Tum terrae, tum vestimentorum nomine. Cap. XXVII.
Imo, sicut vocibus, ita et rebus ac factis prophetatam
resurrectionem. Cap. XXIII.
Manifestissimam denique esse de eadem Ezechielis determinationem. Cap. XXIX.
Eamque talem, ut figurate aut allegorice non possit
intelligi. Cap. XXX.
Cum aliis quoque manifestis prophetarum probetur testimoniis. Cap. XXXI.
Iisque ejuscemodi, quibus praedicatur etiam corporum
insepultorum resurrectio. Cap. XXXII.
Porro etiam in Evangeliis, non omnia in parabolis a
Domino pronuntiata. Cap. XXXIII.
Imo in omni resurrectionis mentione, corporalitatem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.