PL 2, col. 820

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Resurrection of the Flesh 19 · On the Resurrection of the Flesh 18

sorti. Jam quidem, eo ipso quod resurrectio caducae
rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui:
quia caducae rei est resurrectio, quae dicitur
mortuorum. Sic et per Abraham patrem fidei, divinae
familiaritatis virum, discimus. Postulans enim Sarae
humandae locum de filiis Chet: Date ergo, inquit [(Gen. XXIII)] ,
mihi possessionem sepulcri vobiscum,
et humabo mortuum meum, carnem scilicet. Neque
enim animae humandae spatium desiderasset, et
si anima mortalis crederetur, et si mortuus dici mereretur.
Quod si mortuus corpus est, corporum erit resurrectio,
cum dicitur mortuorum.
CAPUT XIX.
Et haec itaque dispectio tituli, et praeconii ipsius,
fidem utique defendens vocabulorum, illuc
proficere debebit, ut si quid pars diversa turbat
obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque
praevaleant, et de incertis certiora praescribant.

Nacti enim quidam solemnissimam eloquii prophetici
formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen
semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste
annuntiatam, in imaginariam significationem distorquent;
asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter
intelligendam. Non enim hanc esse in vero, quae sit in
medio, dissidium carnis atque animae: sed ignorantiam
Dei, per quam homo mortuus Deo, non minus
in errore jacuerit quam in sepulcro. Itaque et
resurrectionem eam vindicandam, qua quis adita
veritate redanimatus et revivificatus Deo, ignorantiae
morte discussa, velut de sepulcro veteris hominis eruperit:
quia et Dominus Scribas et Pharisaeos sepulcris
dealbatis adaequaverit. Exinde ergo, resurrectionem
fide consecutos, cum Domino esse, cum

eum in baptismate induerint. Hoc denique
ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere consuerunt,
quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant.
Vae, inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit: ne

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.