PL 2, col. 826

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Resurrection of the Flesh 23

[(Col. I, 29)] ,
mortuos fuisse nos aliquando alienatos,
et inimicos sensus Domini, cum in operibus
pessimis agebamus; dehinc, consepultos Christo in
baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae
Dei, qui illum suscitarit a mortuis. Et vos cum
mortui essetis in delictis et praeputiatione carnis
vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis.
Et rursus: Si cum Christo mortui estis ab elementis
mundi, quomodo quidam, quasi viventes in
mundo, sententiam fertis? Sed cum ita nos mortuos
faciat spiritaliter, ut tamen et corporaliter quandoque
morituros agnoscat, utique et resuscitatos
proinde spiritaliter deputans, aeque non negat
etiam corporaliter resurrecturos. Denique: Si resurrexistis,
inquit, cum Christo, ea quae sursum

sunt quaerite, ubi est Christus in dextera Dei residens:
ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo
ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus coelestia
attingere; quae non quaereremus, nec saperemus,
si possideremus. Subjicit etiam: Mortui enim
estis, scilicet delictis, non vobis; et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
Nondum ergo apprehensa
est, quae abscondita est. Sic et Joannes: Et nondum,
ait, manifestatum est, quid futuri simus.
Scimus quia si manifestaverit, similes
ejus erimus. Tanto abest, ut simus jam quod
nescimus: utique scituri, si jam essemus. Adeo contemplatio
est spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio,
nec possessio, sed exspectatio. De qua
spe et exspectatione Paulus ad Galatas [(Gal. V)] : Nos

enim spiritu ex fide spem justitiae exspectamus: non ait,
tenemus. Justitiae autem Dei dicit, ex judicio, quo
judicabimur de mercede. Ad quam pendens et
ipse, cum Philippensibus scribit [(Philip. III)] : Si
qua, inquit, concurram in resuscitationem quae est a mortuis: non, quia jam accepi, aut consummatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.