PL 2, col. 841

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Resurrection of the Flesh 33 · On the Resurrection of the Flesh 32

Si corporalia parabolae, ergo et
animalia; si non et animalia, ergo nec corporalia.
Tam enim corpus homo, quam et anima, ut non
possit altera species admittere aenigmata, altera excludere.
CAPUT XXXIII.
Satis haec de prophetico instrumento: ad Evangelia
nunc provoco. Hic quoque occursurus prius eidem
astutiae eorum, qui proinde et Dominum omnia in
parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum est: Haec omnia locutus est Jesus in parabolis, et sine parabola
non loquebatur ad illos,
scilicet Judaeos.
Nam et discipuli: Quare, aiunt, in parabolis loqueris?
et Dominus: Propterea in parabolis loquor ad eos, ut
videntes non videant, et audientes non audiant, secundum

Esaiam. Quod si ad Judaeos in parabolis, jam
non ad omnes; si non ad omnes in parabolis,
jam non semper, nec omnia parabolae; sed quaedam,
cum ad quosdam; ad quosdam autem, dum ad Judaeos,
nonnunquam plane et ad discipulos. Sed quomodo
referat Scriptura, considera: Dicebat autem et parabolam
ad eos; ergo et non parabolam dicebat, quia
non notaretur cum parabolam loquebatur, si ita semper
loquebatur. Et tamen nullam parabolam non,
aut ab ipso invenias edissertatam, ut de seminatore
in verbi administratione; aut a commentatore Evangelii
praeluminatam, ut judicis superbi, et viduae instantis
ad perseverantiam orationis; aut ultro conjectandam,
ut arboris fici dilatae in spem, ad instar
judaicae infructuositatis. Quod si nec parabolae obumbrant

Evangelii lucem; tanto abest, ut sententiae
et definitiones, quarum aperta natura est,
aliter quam sonant sapiant. Definitionibus autem et
sententiis Dominus edicit, sive judicium, sive regnum
Dei, sive resurrectionem: Tolerabilius erit, inquit [(Matth. XI)] ,
Tyro et Sidoni in die judicii; et [(Matth. X)] :

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.